| <Altera theriace etiam ad aspidem | |
| * * * | 167.1 |
| Ad viperae morsum proprie | |
| * * * | 168.1 |
| Antidotos ζωπύριος | |
| * * * | 169.1 |
| Antidotos Μιθριδάτειος> | |
| * * * acori 𐆖 p. II, phu 𐆖 p. I, sagapeni 𐆖 p. II, iris Illyricae | 170.1 |
| 𐆖 p. II, balsami seminis 𐆖 p. II, rutae silvaticae 𐆖 p. II, gentianae 𐆖 | |
| p. II, anesi 𐆖 p. III, thlaspis 𐆖 p. VI et victoriati, rosae aridae 𐆖 | |
| p. IIII, misy 𐆖 p. IIII, acaciae 𐆖 p. III, commis 𐆖 p. II, cardamomi | |
| 𐆖 p. II, schoeni floris 𐆖 p. VI et victoriati, opopanacis 𐆖 p. VI, opobal- | 5 |
| sami 𐆖 p. VI et victoriati, galbani 𐆖 p. VI et victoriati, resinae terebin- | |
| thinae 𐆖 p. VI et victoriati, rubricae Lemniae 𐆖 p. VII. melle Attico et | |
| vino Chio conspargito, donec habeat spissitudinem mellis. reponitur vitreo | |
| vase. danda autem est his, qui malum medicamentum sumpserunt, fabae | |
| Aegyptiae magnitudine ex vini meri, si poterit, cyathis sex: sin minus, | 10 |
| mixti meracius cyathis quattuor. eodem modo et a serpente laesis danda | |
| erit: ex mulso autem, quorum iecur durum est aut arquati sunt et quibus | |
| alioquin urinam movere studemus. sed fabae nostratis magnitudine tus- | |
| sientibus, oculis laborantibus, latus dolentibus; ceterum magnitudine ci- | |
| ceris coeliacis; <febricitantibus> (prodest enim et his) viciae magnitudine | 15 |
| ante accessionem febrium; tetanicis, opisthotonicis, spasmo correptis | |
| (adiuvat enim et hos) lupini magnitudine, sed cum aquae cyathis tribus. |