| Antidotus Apulei Celsi | |
| Antidotus Apulei Celsi praeceptoris, quam quotannis compo- | 171.1 |
| nebat et genere quodam publice mittebat Centuripas, unde ortus erat, | |
| quia in Sicilia plurimi fiunt rabiosi canes. facit enim ad horum morsum | |
| protinus quidem data per dies triginta, ita ut aquae, id est liquoris timore | |
| numquam temptetur. qui cum accidit, summo cruciatu ad mortem eos | 5 |
| compellit, quos ob ante dictam causam hydrophobos Graeci appellant. in | |
| ipsa autem correptione uti oportet ea, data cum rosae cyathis tribus et | |
| exigua aqua pondere 𐆖 I. hoc proficit, ut aquam postea sine timore su- | |
| mant, et minus quidem liberati hac difficultate cruciantur; ceterum nemo | |
| adhuc correptus hoc malo, quantum ego scio, expeditus est. quamquam | 10 |
| pervenit ad me opinio esse in insula Creta barbarum quendam naufragio | |
| adpulsum maiorem natu publice mercedem accipientem, quem etiam, | |
| cum liquorem timent et latratus edunt spasmoque vexantur, remedio bra- | |
| chio sinistro alligato efficere ut et potionem accipiant et liberentur vitio, | |
| quod adhuc ante antidotum Celsi inter omnes quasi insanabile constitit. | 15 |
| Hoc ego cum quaererem ab hospite meo legato inde misso | 172.1 |
| nomine Zopyro Gortynense medico, quid esset, pro magno munere accepto | |
| dixit autem hyaenae corii particulam esse panno inligatam. quod ego | |
| adhuc non sum expertus, quamvis protinus magna cura hyaenam emerim | |
| et pellem paratam habeam, quia non incidit ex eo quisquam; et opto | 5 |
| quidem ne incidat, sed quia id non est in nostra potestate, si casu incide- | |
| rit, remedium habere oportet ad tantae rei experimentum. | |
| Antidotus autem Celsi haec recipit: nardi Syriaci, croci, | 173.1 |
| myrrhae, costi, cassiae, cinnami, schoeni, piperis albi, piperis longi, ca- | |
| storei, galbani, resinae terebinthinae, opii, singulorum 𐆖 p. III, alterci | |
| albi 𐆖 p. II, anesi 𐆖 p. I, apii seminis, tracanti, singulorum 𐆖 p. VI, | |
| mellis Attici #¹¹⁰⁴ unum, vini Falerni unciam. in hoc maceratur tracantum | 5 |
| et opium pridie, postero die contusis ceteris miscentur in melle; galbanum | |
| et resina fictili patella super carbones imposita resolvuntur, deinde arida | |
| asparguntur et, si opus est, adicitur mel, [et] ut cerati teneri spissitudi- | |
| nem habeant, et rursus patella supra ignem imponitur moventurque quae | |
| sunt in ea diligenter spatha fraxinea. coquitur medicamentum, donec | 10 |
| crocinum habeat colorem; ultima quae sunt vino macerata adiciuntur; | |
| vase vitreo antidotos reponitur. datur fabae Aegyptiae magnitudine ex | |
| aqua. facit autem etiam ad stomachi omne vitium et praecipue quod cum | |
| fluore consistit; facit et ad oculorum epiphoras et ad tormina et ad coli | |
| inflationem, iocineris, pectoris dolorem, tussientes, adversus mala medi- | 15 |
| camenta omnia, serpentium morsus vel ictus. oportet autem locum mor- | |
| sum a rabioso cane vel a serpente diu tenere in exulceratione neque pati | |
| cicatricem ducere, ut virus illa pertrahatur. | |
| Extra itaque ea sunt imponenda, quae etiam sana corpora | 174.1 |
| exulcerant, ut aleum, lepidium, chelidonium, batracium, sinapis, scilla, | |
| cepa cum aceto. optime facit et caprifici liber per se contritus et impositus | |
| ulceri; item laser per se. |