| Ad opium | |
| Opium potum, quod quidam meconium vocant, ab odoris | 180.1 |
| gravitate intellegitur: papaveris enim viridis, cuius sucus est, qualitatem | |
| repraesentat. facit autem capitis gravitatem, gelationem et livorem ar- | |
| tuum sudoresque frigidos manare. praeterea spirationem impedit, men- | |
| tem soporat sensusque abalienat. adiuvari porro debent qui biberunt | 5 |
| aqua cum oleo in unum mixtis saepius datis et frequenter reiectis per | |
| pinnam aut lorum vomitorium. prodest et vini cyathus et passi et olei | |
| cyathus eadem ratione datus, item vinum et acetum pari mensura datum | |
| ex aqua mulsa cum rosa eius mensurae, ita ut ista subinde cogantur re- | |
| icere. praeterea caput rosa et aceto sine intermissione curetur eorumque | 10 |
| pedes adsidue fricentur manibus siccis aut linteo aspero involutis. prodest | |
| et sinapi ex aceto tritum circumdatum pedibus cruribusque et a somni | |
| tempore prohibere, ne obsopiantur. |