| Ad altercum | |
| Altercum, quod Graeci hyoscyamum vocant, qui biberunt, | 181.1 |
| caput grave venisque distensum habent; mente abalienabuntur cum | |
| quadam verborum altercatione: inde enim hoc nomen herba trahit alter- | |
| cum; postea sopiuntur et omni sensu carent livescentibus membris | |
| eorum. adiuvantur autem lacte poto asinino quam plurimo vel quolibet | 5 |
| alio recenti per se vel decocto. sed hi prius aqua mulsa saepius pota co- | |
| gantur per pinnam reicere. opio laesis similiter curentur. |