| Ad cerussam | |
| Cerussam, quam Graeci psimithion vocant, qui biberunt, | 184.1 |
| facile deprehenduntur: linguam enim albam habent commissurasque | |
| dentium albicantes. praeterea nauseant, reiciunt poto medicamento, cali- | |
| gant, magis magisque vertigine quadam urgentur; postea spiritus via | |
| intercluditur et praefocantur. adiuvantur autem post vomitum ab oleo | 5 |
| vel ab aqua mulsea cremore ptisanae caldo largiore accepto, sed bene unc- | |
| to, item lacte cum melle poto. facit et malva discocta concisa sale et oleo | |
| pipereque condita et pro sorbitione data per se vel cum urtica herbaque | |
| Mercuriali. prosunt et nucleorum persicorum interiora ex vino trita atque | |
| pota quam plurima, item cinis lixiviae caldae ex sarmentis factae. | 10 |