| Ad coriandrum | |
| Coriandrum datum apparet quidem ab odore spirationis | 185.1 |
| totiusque corporis: redolet enim et hoc herbam ut infectum. intellegitur | |
| autem et ex gustu. facit porro raucitatem et mentem movet. adiuvari | |
| autem debent, qui biberunt, ex vino mero atque plurimo vel aqua marina | |
| vel muria dura pota; item ovis anserinis sorbilibus plurimum salis haben- | 5 |
| tibus vel iure gallinaceo agninove quam pinguissimo et salsissimo per se | |
| poto. |