| Ad leporem marinum | |
| Leporis marini gustus est non absimilis inlotis piscibus aut | 186.1 |
| etiam putentibus. qui sumpserunt autem eum stomacho vesicaque afficiun- | |
| tur, ita ut urinam quidem difficulter et cum dolore purpureique coloris | |
| reddant. stomacho autem tento et dolenti sunt aversoque ab omni esca, | |
| praecipue pisce. nauseant praeterea et subinde reiciunt spumosa, inter- | 5 |
| dum biliosa aut sanguinolenta et maxime cum simulavit aut nominavit | |
| aliquis piscem. in somnis litoris pulsi fluctus videntur subinde audire. | |
| oculi eorum exulcerantur, genae inflantur, coloris mali et velut plumbei | |
| fiunt minutatimque per tabem quasi phthisici consumuntur. adiuvari | |
| autem debent hoc malo circumventi lacte muliebri vel equino vel vaccino | 10 |
| aut asinino quam plurimo cotidie per se aut cum melle sumpto. prodest | |
| et malvae sorbitio bene uncta et salsa. item prosunt malorum Punicorum | |
| grana assidue data. bene facit et pix cedria, si quis in die bina ternave co- | |
| clearia eius sumpserit per se vel ex passi cyathis duobus tribusve. item | |
| bene faciunt iuniperi bacae tritae quam plurimae cum passo aut per se | 15 |
| datae. |