| Ad aurium dolorem | |
| Ad auriculae et tumorem et dolorem sine ulcere prodest | 39.1 |
| herbae urceolaris aut cucurbitae ramentorum sucus recens et tepens per | |
| strigilem in foramen auris dolentis infusus. item bestiolae multorum pe- | |
| dum, quae tactae complicant se in orbem pilulae rotundissimae similem | |
| (catoecidius onus aut polypodas Graeci hoc genus animalium vocant) | 5 |
| oleo domestico complures infervefactae vase ferreo bene faciunt. prodest | |
| et gliris pingue et gallinae adeps et medulla bubula liquefacta tepensque | |
| infusa. | |
| Sed praecipue picis flos, quod pisselaeon appellant, cum oleo com- | 40.1 |
| muni mixtum, ita ut tertia pars sit olei. nam et dolorem sedat et fere non | |
| patitur suppurationem fieri et, si facta fuerit, eadem res persanat. ad | |
| summam ego ipse diu vexatus ab aure, cum multis frustra usus essem | |
| medicamentis, ab hoc sum persanatus et alios complures sanavi. florem | 5 |
| picis autem appello, quod excipitur, dum ea coquitur, lana superposita | |
| eius vapori; hoc etiam gravitatem odoris protinus tollit. | |
| Item bene facit hoc medicamentum ad tumorem et ad exulcera- | 41.1 |
| tionem aurium: aceti acris sextariis duobus incoquuntur mala granata | |
| duo, quibus coriarii utuntur (quia semper acida sunt nec umquam ma- | |
| turescunt, rhoas oxias haec Graeci dicunt) donec madida fiant. tunc haec | |
| adiciuntur et admiscentur: aluminis fissi uncia, acaciae suci pondo | 5 |
| quadrans. reponitur medicamentum ampulla vitrea. cum opus est, ad | |
| tumorem quidem calidum per strigilem infunditur, deinde foramen sum- | |
| mum lana sucida tegitur; ad ulcus autem frigidum per eiusdem generis | |
| lanam et auriscalpium inicitur. | |
| Si caro excreverit in foramine auris, compescitur sine dolore | 42.1 |
| aut ferro hoc pastillo: aluminis fissi pondo triens, aeruginis pondo triens, | |
| misyos usti pondo triens, rubricae Sinopidis pondo triens, commis pondo | |
| sextans. teruntur priora ex aceto acri, donec quasi cum collyrium compo- | |
| nitur levia fiant; ultimum commi adicitur et fiunt pastilli, qui ad omnia | 5 |
| ulcera faciunt aqua diluti, cum aut compescenda sunt aut si cicatricem | |
| debeant ducere; sed aquatioribus oportet uti, cum cicatrix ducenda est. | |
| bene faciunt et ad exulceratas nares qualibet ex causa et graviter olentes. |