| Ad parotidas | |
| Ad parotidas convenit noctuae cerebellum butyro mixtum: | 43.1 |
| discutit enim fere eas sine dolore et molestia. oportet autem aqua marina | |
| ferventi novis spongiis demissis et per linteum intortum utrisque expres- | |
| sis vaporare parotidem atque ita oblinere hoc medicamento superque te- | |
| gere lana sulphurata totam maxillam. | 5 |
| Item bene discutit parotidas iris Illyrica contusa cocta ex passo | 44.1 |
| more farinae hordeaciae calda bis vel ter in die imposita. | |
| Discutit et hoc medicamentum parotidas, antequam suppura- | 45.1 |
| verunt: spumae argenteae pondo duo, cerussae pondo libra, salis ammo- | |
| niaci pondo libra, aeris flos pondo dodrans, aceti sextarius, olei veteris | |
| sextarii duo et dimidium. spumam, cerussam, salem per se et cum aceto | |
| terere oportet mortario, deinde oleo admixto traicere in caccabum am- | 5 |
| plum, ne extrafundatur et effervescat (effervescit enim valde). cum haec | |
| super ignem posita habuerint emplastri temperaturam mollis, deponere | |
| oportebit caccabum; cum desierit fervere, paulatim aspergere aeris flos | |
| et movere spatha medicamentum, ne extrafundatur, et rursus coquere, | |
| donec habeat emplastri spissitudinem stricti. | 10 |