| Ad sanguinis eruptionem de naribus | |
| Erumpit se e naribus sanguis, qui cum abundanter fluxit, nisi | 46.1 |
| celerius supprimatur, periculum adfert. proderit ergo aqua frigida vel | |
| posca subinde totam faciem per spongiam refrigerare, acetum acre infun- | |
| dere in aurem, cuius e regione sanguis fluit, aut in utramque, si ex utraque | |
| sanguis emanaverit. gypso totam faciem cum fronte et maxime nares | 5 |
| crasse oblinere prodest et caput frigida aqua copiose superposito aliquo | |
| tegumento perfundere vel cucurbitam occipitio adfigere. inicere autem | |
| intus narem aut nares oportebit cocleae vivae carnem per se aut cum thu- | |
| ris polline tritam vel herbam, quae, quia multa est et ubique nascitur, | |
| polygonos appellatur. idem trita facit et lysimachios herba eodem genere. | 10 |
| proderit et spongiae particulam praesectam apte forcipe ad amplitudinem | |
| et patorem narium figuratam inicere paulo pressius ex aceto per se. inter- | |
| dum aspargenda ei galla erit vel chalcitis curiose trita vel utraque in | |
| unum aequis ponderibus mixta: melius enim facit. | |
| Item bene supprimit et hoc medicamentum: mali corticis, quo | 47.1 |
| coriarii utuntur, pondo quadrans, aluminis Aegyptii pondo sextans, chal- | |
| citis pondo uncia. haec trita per sucidam lanam aspersum medicamentum | |
| inicere oportebit. facit autem etiam ad omnem ex qualibet parte corporis | |
| seu vulnere sanguinis eruptionem. | 5 |
| Quoniam interdum ita ut diximus, [minus] curati praefocari videntur | |
| et maxime cum utraque obturata spisse necessario sunt foramina narium, | |
| quia spirandi facultas eripitur, non alienum est scire, qua ratione utrum- | |
| que praestari possit, ut neque spiratio interpelletur neque remedium | |
| efficacissimum, quod per oppilationem narium efficitur, excludatur. opor- | 10 |
| tebit ergo sumere pinnam anseris quam maximam vel calami scriptorii | |
| fistulam modice plenam, deinde aptare ad longitudinem nasi atque ita | |
| praecidere, utraque parte ut perforata sit, involvereque ex fasciola tenui | |
| lintea quasi instita et explere circuitum eius, donec cum videatur pator | |
| narium cuneatione quadam recipere posse fistulam; atque ita ut est cir- | 15 |
| cumvolutam mergere aceto acri et inicere interdum per se vel asperso | |
| super acetum utro libuerit ante dictorum medicamentorum. hoc autem | |
| remedio magis uti, cum per utrasque nares sanguis abundavit. |