| Ad buprestim | |
| Buprestis gustus est nitri similis; facit autem tremorem stoma- | 190.1 |
| chique infinitum dolorem et inflat totum corpus in speciem hydropici. | |
| adiuvantur aqua ficus aridae decoctae et ipsa ficu plurima sumpta, item | |
| passo plurimo et lacte muliebri et iure suillo pingui accepto et nitri pon- | |
| dere 𐆖 quattuor cum aquae hemina dato et ceteris, quae supra ad can- | 5 |
| tharidas scripta sunt. |