| Ad dorycnion | |
| Dorycnion gustum quidem habet lactis, potum vero singultus | 191.1 |
| crebros facit et vomitus frequenter concitat. reiciunt autem ab stomacho | |
| ramenta, quae etiam similia torminosis, subindeque animo deficiunt. | |
| adiuvari autem debent laesi eo lacte asinino, equino, bubulo, conchyliis | |
| omnibus crudis atque decoctis. | 5 |