| Ad ephemeron | |
| Ephemeron potum protinus quidem totum os prurire facit | 193.1 |
| velut scilla tactum, postea etiam adurit quasi pipere manducato; secun- | |
| dum haec stomachum quoque mordendo exulcerat, atque qui id biberunt | |
| primum ab ore sanguinem expuunt, deinde ex stomacho cruorem re- | |
| iciunt, postea per sellas etiam abundantius eundem deiciunt. adiuvabun- | 5 |
| tur autem laesi ab eo polygoni suco quam plurimo per se poto vel arido | |
| trito pondo librae dato cum aqua <in qua> praemacerantur aut mala | |
| Cydonea aut vitis capreoli aut myrtus bacae aut eiusdem folia. |