| Ad toxicum | |
| Toxicum cuius sit gustus, haud facile quivis dixerit. verum | 194.1 |
| cum potum est, e vestigio ciet dolorem omnium interaneorum infinitum | |
| et velut telo traiectorum concitatque mentis furorem cogitque exululare | |
| et palpitare lingua similiter decollatorum capitibus: nihil enim potest | |
| intellegi ex voce eorum. adiuvantur autem, qui id biberunt, rosa pota | 5 |
| aut oleo irino coactique frequentius reicere, item alvo acri clysmo saepius | |
| ducta, postea passo, lacte et antidoto Mithridatio. |