| Ad irudinem | |
| Irudinem, quam quidam sanguisugam vocant, devoratam et | 199.1 |
| adhaerentem faucibus eoque ipso molestiam titillationemque quandam | |
| praestantem excutere oportebit aceto quam plurimo poto per se vel cum | |
| sale aut nitro aut lasere. idem faciunt et nivis glebulae quam plurimae | |
| devoratae. | 5 |
| Medicamentorum malorum non nocet nominum aut figurarum notitia, | |
| sed ponderis scientia. hanc porro medicus nec quaerere nec nosse debet, | |
| nisi diis hominibusque merito vult invisus esse et contra ius fasque pro- | |
| fessionis egredi. illas autem, figuras dico et nomina, necesse est ei scire, ut | |
| et ipse devitet, ne per ignorantiam aliquam sumat et aliis idem praecipere | 10 |
| possit: hoc enim proprium est medicinae, et illud execratissimi pharma- | |
| copolae <e> contrario oppositi virtuti eius, ut et in ceteris artibus anim- | |
| advertitur: nulla enim est, quae non habeat adversantem sibi sub spe- | |
| cie similitudinis professionem. |