| Ad suspicionem mali medicamenti | |
| Quotiens autem suspicio mali medicamenti accepta fuerit, primo | 200.1 |
| adsumere oportet, quae nauseam faciunt, ut oleum per se vel cum aqua, | |
| et reicere; deinde ea, quae ventrem molliunt, tamquam lac, album ius | |
| pingue et salsum, chameleam, non cessantem inicere clysterem; postea | |
| remedia propria ad singula quaeque et antidotos sumere. | 5 |
| Implicitas medicinae partes inter se et ita conexas esse [constat], ut | |
| nullo modo diduci sine totius professionis detrimento possint, ex eo intel- | |
| ligitur, quod neque chirurgia sine diaetetica neque haec sine chirurgia, | |
| utraque sine pharmacia, id est sine ea parte, quae medicamentorum uti- | |
| lium usum habet, perfici possunt, sed aliae ab aliis adiuvantur et quasi | 10 |
| consummantur. itaque quamvis ex magna parte ad diaeteticos pertinen- | |
| tes compositiones iam exhibuerimus, tamen quasi claudicat et vacillat hic | |
| liber, nisi eas quoque compositiones, quae ad chirurgos pertinent, posueri- | |
| mus, quarum initium ab emplastris faciemus. |