| Emplastrum Tryphonis subviride | |
| ย ย Emplastrum Tryphonis chirurgi subviride, quod facit, cum vul- | 201.1 |
| nus ita actum est, ut os laedatur vel frangatur, praecipue calvariae: ce- | |
| phalice ideo a Graecis dicitur. idem si os scabrum aut putre vetustate vitii | |
| factum est, expurgat et educit, quantum eius alienum est; facit praeterea | |
| et ad canis morsum et ad ulcus recens molle: squamae aeris Cypri ๐ | 5 |
| p. XII, thuris ๐ p. VI, ammoniacae guttae ๐ p. VI, resinae pituinae, id | |
| est ex picea arbore ๐ p. XV, resinae terebinthinae ๐ p. VI, adipis vituli | |
| pondo quadrantem, cerae pondo trientem, olei pondo semunciam, aceti | |
| cyathum unum et dimidium. acetum intritum consumatur ad omnia, | |
| quae teri debeant, dum levia habuerint mellis liquidi spissitudinem; cera | 10 |
| et utraque resina cum adipe purgato et oleo liquescant et incoquantur, | |
| donec habeant spissi cerati temperaturam, ferventia superfundentur re- | |
| bus, quae sunt in mortario, minutatim et pistillo subinde, dum calet, | |
| permiscebitur atque ita, dum desinit fervere, emplastrum manibus sub- | |
| igetur et redactum in rotundas ampliores, quas magdalias dicunt, repo- | 15 |
| netur. |