| Emplastrum Tryphonis chirurgi viride | |
| Β Β Emplastrum viride Tryphonis chirurgi facit ad recentia vulnera, | 205.1 |
| morsus hominum, sed praecipue ad vetera ulcera, quae nullo modo cica- | |
| tricem ducunt et callos eminentes praeterea circa se habent. oportet | |
| autem tunc non linteolo, ut cetera, illinire, sed dilatatum magis manibus | |
| in magnitudinem vulneris satis crassum imponere superque linteola carp- | 5 |
| ta plurima, deinde spongeam novam ex verbenis murto oleaque factis. | |
| constat ex his: aeruginis π p. IIII, squamae aeris π p. VI, thuris pollinis | |
| π p. VI, galbani π p. IIII, aluminis rotundi π p. IIII, resinae pituinae | |
| π p. XXV, cerae π p. XXV, olei pondo sextante, terebinthinae pondo | |
| selibra, aceti quod satis erit. componitur eodem modo, quo et superius | 10 |
| scripta viridia emplastra sunt. |