| Emplastrum viride Glyconis chirurgi | |
| Emplastrum viride Glyconis chirurgi, quod sui generis meo | 206.1 |
| iudicio superat omnia, vocatur Isis. accipit haec: aeris usti, aeris Cypri, | |
| aeruginis rasae, salis fossicii, guttae ammoniaci, thuris masculi, mali | |
| terrae rotundi, quae aristolochia strongyle Graece dicitur, mali terrae | |
| sarmentorum, quibus unguentarii utuntur, dicitur autem aristolochia | 5 |
| clematitis, aluminis rotundi, singulorum pondo unciam, myrrhae, gal- | |
| bani, aloes, singulorum pondo sextantem, cerae pondo trientem, resinae | |
| colophoniae pondo IIII vel duo et bessem, olei #¹¹⁰⁴ unum. haec autem | |
| galbano, resina, cera et oleo super ignem liquefactis miscentur mortario, | |
| praetritis ceteris ex aceti sextario uno. facit hoc emplastrum ad detectam | 10 |
| membranam tegentem cerebrum de industria a medicis, cum terebratu | |
| exciditur quod laedit eam os, vel alioquin detectam, rosa dilutum et im- | |
| positum. item facit ad capitis diutinum dolorem, quem κεφαλαλγίαν | |
| Graeci appellant, dolenti loco raso superpositum nec minus dies viginti. | |
| item facit ad oculorum imminentes epiphoras superpositum frontibus. | 15 |
| solent ceterum eodem modo sanguinis eruptiones e naribus adiuvare. ul- | |
| ceribus factis eiusdem partis rosa dilutum prodest nec minus angina cor- | |
| reptis faucibus extra superpositum ex toto collo. parotidas initia habentes | |
| discutit, suppuratas iungit, si quis emissarium collectionis apto loco, id | |
| est infra sinum, ubi collectio est, fecerit, quod hypochysim Graeci dicunt. | 20 |
| eadem ratione suppurationibus in mammis mulierum futuris aut factis | |
| adiuvat, iungit omnem partem divisam et fibulis coartatam, praeci- | |
| pue cum intestina prolapsa et reposita sunt, atque sartum vulnus, quod | |
| a Graecis gastroraphia dicitur. lateris, stomachi, ventris, iocineris, lienis | |
| dolorem sedat. adiuvat coeliacos, torminosos ventri toto circumdatum. | 25 |
| item vesicae tumenti prodest. eodem modo lumborum dolorem levat. ad | |
| luxatum omne atque eiectum et repositum articulamentum bene facit et | |
| ad podagram praeter quodvis aliud medicamentum satis convenit hoc et | |
| mirifice prodest. fistulas rosa dilutum sanat. ad carbunculos et cancer | |
| imponendum est: purgat enim nec patitur latius serpere; vetera ulcera | 30 |
| cicatricem ducere cogit. punctus nervorum, musculorum, qui periculo- | |
| sissimi sunt, quos νύγματα Graeci dicunt, sine incisione aut divisione sa- | |
| nat cyprio oleo diluta. ad nervorum vitia omni acopo melius facit. |