| Eiusdem nigrum | |
| ย ย Emplastrum nigrum eius, barbara dicitur, facit ad omne recens | 207.1 |
| vulnus et contusum; hoc plerique in gladiatoribus utuntur: picis Bruttiae | |
| ๐ p. C, resinae frictae ๐ p. C, bituminis Iudaici ๐ p. C, cerae ๐ p. C. | |
| haec concisa in minima frusta coquuntur cum olei #ยนยนโฐโด uno, donec spissen- | |
| tur; quibus depositis ab igne et desinentibus nimis fervere adicitur spu- | 5 |
| mae argenteae ๐ p. X, cerussae ๐ p. X, aeruginis ๐ p. V. et haec au- | |
| tem cum aceti hemina terere oportet et minutatim aspargere, ne ef- | |
| fervescat medicamentum. ubi his adiectis et permixtis intepuerit me- | |
| dicamentum, opopanax oleo dilutus exiguo pondere ๐ duum adicie- | |
| tur; deinde refrigeratum et manibus subactum [medicamentum] et in | 10 |
| partes divisum reponitur. huic ergo emplastro cum ita compositum | |
| est, dum adhuc modice calet, adicito thuris pollinis pondo trientem | |
| et mirum quanto efficacior est: sine dolore atque tumore conservat | |
| vulnera et celerius sanat. |