| Emplastrum nigrum Thraseae chirurgi | |
| Emplastrum nigrum Thraseae chirurgi facit ad omnia recen- | 208.1 |
| tia vulnera, proprie autem ad nervorum, musculorum punctus, contusio- | |
| nes, luxa, et in totum tumorem non patitur fieri, articulos incisos iungit. | |
| eadem et gladiatorum et omnium hominum ad periculosa vulnera miri- | |
| fice facit, sinus veteres et fistulas iungit interius iniecta primum et postea | 5 |
| extra posita: cerae pondo IIII, picis Bruttiae pondo IIII, resinae frictae | |
| pondo IIII, bituminis Zacynthii, quod est natura liquidum, pondo IIII, | |
| cerussae, aeruginis, chalcitidis, misyis, aluminis fissi, aluminis rotundi, | |
| melanterias, quae creta sutoria dicitur, qua ligulae calceolorum deni- | |
| grantur, gallae Syriacae, singulorum pondo libra. haec aceto teruntur, | 10 |
| donec levia fiant. quibus mellis habentibus spissitudinem, cera atque | |
| alia, quae igne liquefiunt, <ex> bitumine super ignem soluta superfun- | |
| duntur his, quae sunt in mortario; subigitur postea medicamentum mani- | |
| bus et reponitur vase fictili acetum habente. |