| Emplastrum epispastice | |
| Emplastrum, quod aperit et educit pus vel si quid aliud sub- | 216.1 |
| est; epispastice dicitur: cerae pondo libra, resinae terebinthinae pondo | |
| libra, nitri rubri pondo libra. hoc teritur ex cinere lixiva, donec leve fac- | |
| tum habeat mellis spissitudinem; postea supra dicta cum olei cyathis | |
| sex liquefiunt ad ignem, quibus adicitur thuris pollinis selibra et ita, quae | 5 |
| in caccabo sunt, mortario superfunduntur et commiscentur. | |
| Emplastrum album ex sale (δι’ ἁλῶν Graeci dicunt) facit ad | 217.1 |
| omnem duritiem et diutinum dolorem et ducit sudores, eadem ulcera ve- | |
| tera callosa renovat et facilius aliis medicamentis, quae hoc pollicentur, | |
| cogit cicatricem ducere: salis marini, cerussae, olei veteris paria pondera. | |
| coquitur cum oleo cerussa, donec coeant, et postea sal admiscetur. | 5 |
| Emplastrum aliud ex sale nigrum efficacius, eadem ad omnia | 218.1 |
| facit; sed recipit singulorum pondo libram similiter, olei autem veteris | |
| triplex adicitur. | |
| Emplastrum album ad combusta et perniones: cerussae pondo | 219.1 |
| libram, olei myrtei pondo libram, spumae argenteae 𐆖 p. XXIIII, cerae | |
| Ponticae pondo libram. cerussa et spuma argentea coquuntur cum oleo, | |
| donec coeant; postea adicitur cera. |