| Emplastrum album Paccii Antiochi | |
| ย ย Emplastrum album Paccii Antiochi, qua uti oportet, cum in | 220.1 |
| mammis mulierum aliove quovis loco duritia fuerit, quae ad omne medi- | |
| camentum exasperatur, quam Graeci carcinoma aut cacoethes vocant. | |
| facit autem ad combusta et vetera omnia, quae non facile cicatricem du- | |
| cunt; item ad ulcera ex frigore vel per se facta, praecipue vero ad ani vitia | 5 |
| difficilia et vetera, rosa diluta: cadmiae botroitis ๐ p. VIII, pompholyges | |
| Cypriae ๐ p. VII, molybdaenae lotae ๐ p. V, thuris masculi ๐ p. IIII, | |
| cerussae ๐ p. LXX, spumae argenteae ๐ p. L, cerae Ponticae ๐ p. VIII, | |
| resinae terebinthinae ๐ p. VII, olei myrtei ๐ p. C, alterci albi, iridis, | |
| sertulae Campanae, terrae mali, papaveris silvatici capitum corticis, sin- | 10 |
| gulorum ๐ p. VI. quae sunt dura teruntur ex vini veteris sextario uno, | |
| in quo die et nocte macerentur. cum levia facta fuerint et mellis spissi- | |
| tudinem habuerint, tunc myrteum oleum minutatim in mortario adicia- | |
| tur, et cum fuerit temperaturae liparae, medicamentum coniciatur in | |
| novo fictili caccabo et coquatur pruna non nimis acri moveaturque sine | 15 |
| requie, ne aduratur; cum emplastri temperaturam habuerit, resina et | |
| cera adiciatur. | |
| ย ย Emplastrum ad combustum mirifice facit; cum multis usus | 221.1 |
| sim, nullam magis probo: et protinus imposita et postea tollit dolorem | |
| statimque infinita celeritate persanat: spumae argenteae pondo selibram, | |
| adipis suilli purgati pondo selibram, cerae Ponticae pondo selibram, ovo- | |
| rum assorum vitellos sex, quos terere oportet et miscere spumae argen- | 5 |
| teae et tritae, ceram cum adipe liquefacere, deinde pati coire, postea in | |
| unum miscere. |