| Ad haemorrhoidas | |
| ย ย Haemorrhoidas sic curare oportet. medicamento perun- | 227.1 |
| guantur: centaurii suci ๐ p. II (haec herba Latine fel terrae dicitur et | |
| ubique in agris nascitur; est autem tenuis, multorum ramorum in rectum | |
| surgentium, florem habet exiguum purpureum), absinthi suci ๐ p. II, | |
| aluminis liquidi ๐ p. II, herbae pedicularis ๐ p. I, misyis ๐ p. I, mellis | 5 |
| quantum ad comprehendenda ea satis erit. hoc peruncto interius ano aut | |
| lana tincta interius trusa, cum desederint ad sellam et apparuerint totae, | |
| supra scripto medicamento rursus bene tangendae sunt undique et praeci- | |
| pue radices earum, quas basis dicunt, specilli latitudine, subinde hauriente | |
| medico cumulate medicamentum et adcrustante imprimenteque, donec | 10 |
| combibant: totum enim in eo est, ut ab omni parte saturentur. est autem | |
| hoc medicamentum: chalcitidis ustae ๐ p. IIII, aeris floris usti ๐ p. IIII, | |
| misyis usti ๐ p. III, aeris squamae ๐ p. II, diphrygis ๐ p. II, soreos usti | |
| ๐ p. II, auripigmenti ๐ p. II. haec omnia teruntur et sicca, ut dixi, hae- | |
| morrhoidibus imprimuntur undique, post hoc tenue simplex rarum linteo- | 15 |
| lum imponere oportet et super hoc panem autopyrum ex aqua maceratum | |
| et tritum rosaceo oleo adiecto. hoc medicamentum sine magno labore | |
| circa septimum diem cadere cogit haemorrhoidas. oportet autem bis die | |
| panem imponere, nonnumquam in noctem, si circum tensionem senserint; | |
| a quarto die auriscalpio averso, quam partem ฮบฯ ฮฑฮธแฝทฯฮบฮฟฮฝ Graeci vocant, | 20 |
| sensim temptare movere partem abalienatam oportet, quo celerius exci- | |
| dant haemorrhoides. hoc medicamentum omnem carnem ex omni parte | |
| corporis exulceratam et excrescentem et eminentem sine magno morsu | |
| tollit. |