| Ad verrucas naevos clavos haemorrhoidas | |
| Si quando non exulceratas eminentias tollere sine ferro | 228.1 |
| voluerimus, ut verrucas, naevos aliave eius generis, hoc medicamento | |
| utimur: calcis vivae 𐆖 p. VI, faeculae 𐆖 p. III, nitri usti 𐆖 p. III. haec | |
| terere oportet ex cineris lixivia ex caprifico vel sarmentis, donec levia | |
| passi habeant temperamentum, deinde adicere rubricae aut atramenti, | 5 |
| quod possit colorare ea, deinde patella fictili coquere ad mellis spissitudi- | |
| nem atque pyxide nigri plumbi reponere. melius autem recens facit, cuius | |
| usus talis est: quod destinatum erit tollere, id ipsum specillo oblinetur | |
| crassius, ex intervallo penicillo abstergetur, et cum satis nigrum et quasi | |
| perustum visum fuerit, desinere oportebit imponere res et abstergere et | 10 |
| panem ex aqua imponere et rosa. hoc et strumas sanat, antequam sup- | |
| purent. oportet autem, cum hoc medicamentum causim fecerit in strumis, | |
| nullum aliud medicamentum adhibere: sanae enim ita fiunt. | |
| Cum vero aliqua pars suppuraverit et timidus fuerit ad sec- | 229.1 |
| tionem cui id acciderit, viscum quam plurimum colligere oportebit eum- | |
| que cum cinere lixivi diutius terere et aluta inductum imponere ita for- | |
| mata et in tantum spatium circumsecta, quantum et quale volumus ul- | |
| cus, id est emissarium vomicae, fieri, et ea parte scilicet imponemus, quam | 5 |
| tum necesse erit aperire. hoc eodem medicamento saepe dolores diutinos | |
| pectoris, lateris, lumborum sustuli, cum ad nullum malagma aut auxilium | |
| cedebant: exulcerata enim minima parte cuiusque dolentis loci cum | |
| umoribus postea vitium veluti eiciebatur. |