| Ad eadem vitia | |
| ย ย Melior tryphera (hoc enim nomine superius positum medica- | 230.1 |
| mentum appellatur) facit ad omnia, quae ferro debent tolli sine magno | |
| dolore, idem haemorrhoidas productas medicamento, quod supra posi- | |
| tum est, tollit. uvam nimis iacentem sine periculo per auriscalpium lana | |
| involutum perunctam ex parte, qua tollenda est, amputat. oportebit | 5 |
| autem postea aqua mulsea gargarizare et lentis atque rosae aridae aqua | |
| decoctae. eadem res et palpebram pilosam remediat, si quis radices adver- | |
| sus naturam pilorum natas obliniverit, donec locus earum niger fiat. reci- | |
| pit haec: aeris flos ๐ p. III, calcis vivae ๐ p. VI, thapsiae radicis ๐ | |
| p. VI, faeculae ๐ p. III, nitri ๐ p. II, auripigmenti ๐ p. II, fellis taurini | 10 |
| ๐ p. VI. teruntur ex cinere lixivia, qua quatiliarii utuntur, donec habeat | |
| mellis liquidi temperamentum. reponitur pyxide nigri plumbi. haec pyxis | |
| in ampliorem stagneam demittitur habentem cinerem lixiviam usque ad | |
| operculum minoris. oportet autem et hoc medicamentum colorare ru- | |
| brica vel atramento. huic medicamento si anatis sanguinis quasi duae li- | 15 |
| gulae adiunctae fuerint, minus mordebit. | |
| ย ย Quatenus acrium et exulcerantium medicamentorum ha- | 231.1 |
| bita est mentio, ponemus, qua stigmata tolluntur. indignis enim multis | |
| haec calamitas ex transverso accidit, ut dispensatori Sabini Calvisi nau- | |
| fragio in ergastulo deprehenso, quem Tryphon multis delusum et ne casu | |
| quidem litteras confusas ullo medicamento habentem liberavit: alei can- | 5 |
| didi spicae capitis tritae cum cantharidibus viginti Alexandrinis (sunt | |
| autem variae et oblongae), sulphuris vivi ๐ p. I et victoriati, chalcitis | |
| pondo as semis, cerae pondo triens, olei pondo triens; ceram contritis ceteris | |
| admiscuit et imposuit. |