| Ad veretri tumorem et dolorem | |
| Ad veretri tumorem lentis ex aqua cocta et trita rosa- | 234.1 |
| ceo oleo mixta prodest. si maior tumor erit, mali granati corium ex aqua | |
| coctum et tritum lenticulae pari pondere admiscere oportet. | |
| Si ulcus sordidum erit aut cancer temptaverit vel iam occu- | 235.1 |
| paverit, Andronios ex vino bene facit * * * | |
| Si cicatrix ducenda * * * | 236.1 |
| Omne ulcus in omni parte corporis sordidum (id autem | 237.1 |
| est, cum candicat et quasi crustam perductam albam habet) purgat vel | |
| per se iris arida contusa vel cum melle; eadem ratione et terrae mali et | |
| panacis radix purgat sordida ulcera. mirifice et hoc medicamentum pur- | |
| gat, etiam si cancer temptaverit; est autem lene: auripigmenti, quod | 5 |
| Graeci ἀρσενικὸν dicunt, 𐆖 p. VI, aeris squamae 𐆖 p. III, elaterii 𐆖 p. I, | |
| chartae combustae cineris 𐆖 p. III. cum opus est, coclearia tria rosae | |
| cyatho permiscentur et linteola carpta in eo tinguntur atque ita ulceri | |
| superponuntur. hoc medicamentum cito et sine ullo morsu expurgat sor- | |
| didissima ulcera. | 10 |
| Omne purum ulcus et concavum replet basilice rosa di- | 238.1 |
| luta, ut superius dixi, proprie autem hoc medicamentum: medullae vitu- | |
| linae 𐆖 p. IIII, adipis anserini 𐆖 p. II, butyri 𐆖 p. II, medullae cervinae | |
| 𐆖 p. II, cerae 𐆖 p. IIII, terebinthinae 𐆖 p. II, mellis pondo sescuncia, | |
| rosae pondo sescuncia. resina cum rosa liquescit, cui miscentur calenti | 5 |
| mel et cera; cum cera praecalfacta in ferventi aqua contunduntur atque | |
| ita superioribus miscentur. | |
| Omne ulcus luxurians et excrescens carne compescit chal- | 239.1 |
| citis per se trita vel aeris flos ustum. bene autem et proprie hoc medica- | |
| mentum facit, quo Meges utebatur: calcis vivae 𐆖 p. II, thuris 𐆖 p. I, | |
| aeris squamae 𐆖 p. I. |