| Tryphonis medicamentum | |
| ย ย Tryphon chirurgus carnem eminentem hoc medicamento com- | 240.1 |
| pescebat: aeris flos usti ๐ p. VI, chalcitis ustae ๐ p. IIII, misys usti ๐ | |
| p. IIII, aeris usti ๐ p. IIII. hoc acre est et quasi cauterium crustam al- | |
| tam facit; quamobrem cancer non patitur impositum serpere, omnem | |
| eruptionem sanguinis velut cauterium sistit. et hoc autem et quae dixi- | 5 |
| mus imminuit; cicatricem quoque ducit, si quis tincto extractoque spe- | |
| cillo, quod ei quasi pulvis adhaeserit, exiguo oras ulceris tetigerit. sed | |
| cicatricem medicamenta haec ducunt: |