Controversiarum
|
|
Liber Primus
|
|
Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem.
|
|
Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem:
|
1.pr.1.1
|
iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam
|
|
qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua
|
|
memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta
|
|
colligere, ut, quamvis notitiae vestrae subducti
|
5
|
sint, tamen non credatis tantum de illis sed et
|
|
iudicetis. Est, fateor, iucundum mihi redire in
|
|
antiqua studia melioresque ad annos respicere, et
|
|
vobis querentibus quod tantae opinionis viros audire
|
|
non potueritis detrahere temporum iniuriam. Sed
|
2.1
|
cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus
|
|
fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum
|
|
hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter
|
|
ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus animi
|
5
|
partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam
|
|
senectus incurrit. Hanc aliquando <adeo> in me
|
|
floruisse ut non tantum ad usum sufficeret sed in
|
|
miraculum usque procederet non nego; nam et
|
|
duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta
|
10
|
reddebam, et ab his qui ad audiendum praeceptorem
|
|
mecum convenerant singulos versus a singulis datos,
|
|
cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo inci-
|
|
piens usque ad primum recitabam. Nec ad con-
|
3.1
|
plectenda tantum quae vellem velox mihi erat mem-
|
|
oria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat
|
|
bonae fidei esse: nunc et aetate quassata et longa
|
|
desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit,
|
5
|
eo perducta est ut, etiamsi potest aliquid praestare,
|
|
non possit promittere. Diu ab illa nihil repetivi:
|
|
nunc quia iubetis quid possit experiar et illam omni
|
|
cura scrutabor.
|
|
Ex parte enim bene spero: nam quaecumque apud
|
10
|
illam aut puer aut iuvenis deposui, quasi recentia aut
|
|
modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi
|
|
intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit
|
|
ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tam-
|
|
quam nova audiam. Ita ex memoria mea quantum
|
4.1
|
vobis satis sit superest; neque enim de his me
|
|
interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad vos
|
|
usque non pervenerunt.
|
|
Fiat quod vultis: mittatur senex in scholas. Illud
|
5
|
necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem
|
|
ordinem velitis sequi in contrahendis quae mihi
|
|
occurrent; necesse est enim per omnia studia mea
|
|
errem et passim quidquid obvenerit adprehendam.
|
|
Controversiarum sententias fortasse pluribus locis
|
5.1
|
ponam in una declamatione dictas; non enim <sem-
|
|
per> dum quaero aliquid invenio, sed saepe quod
|
|
quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est;
|
|
quaedam vero, quae obversantia mihi et ex aliqua
|
5
|
parte se ostendentia non possum occupare, eadem
|
|
securo et reposito animo subito emergunt; aliquando
|
|
etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu
|
|
frustra quaesita intempestive molesta est. Necesse
|
|
est ergo me ad delicias conponam memoriae meae
|
10
|
quae mihi iam olim precario paret.
|
|
Facitis autem, iuvenes mei, rem necessariam et
|
6.1
|
utilem quod non contenti exemplis saeculi vestri
|
|
prioris quoque vultis cognoscere. Primum quia,
|
|
quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentiam
|
|
proficitur. Non est unus, quamvis praecipuus sit,
|
5
|
imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
|
|
Haec rei natura est: semper citra veritatem est
|
|
similitudo. Deinde ut possitis aestimare in quantum
|
|
cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate
|
|
naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana
|
10
|
facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat
|
|
aut praeferat circa Ciceronem effloruit; omnia in-
|
7.1
|
genia quae lucem studiis nostris attulerunt tunc nata
|
|
sunt. In deterius deinde cotidie data res est, sive
|
|
luxu temporum—nihil enim tam mortiferum ingeniis
|
|
quam luxuria est—sive, cum pretium pulcherrimae
|
5
|
rei cecidisset, translatum est omne certamen ad
|
|
turpia multo honore quaestuque vigentia, sive fato
|
|
quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omni-
|
|
bus lex est ut ad summum perducta rursus ad in-
|
|
fimum, velocius quidem quam ascenderant, relaban-
|
10
|
tur.
|
|
Torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis nec in
|
8.1
|
unius honestae rei labore vigilatur; somnus lan-
|
|
guorque ac somno et languore turpior malarum rerum
|
|
industria invasit animos: cantandi saltandique obscena
|
|
studia effeminatos tenent, [et] capillum frangere et
|
5
|
ad muliebres blanditias extenuare vocem, mollitia
|
|
corporis certare cum feminis et inmundissimis se
|
|
excolere munditiis nostrorum adulescentium speci-
|
|
men est. Quis aequalium vestrorum quid dicam
|
9.1
|
satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis vir
|
|
est? Emolliti enervesque quod nati sunt in vita
|
|
manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes
|
|
suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia:
|
5
|
quam non mirarer nisi animos in quos se conferret
|
|
eligeret. Erratis, optimi iuvenes, nisi illam vocem
|
|
non M. Catonis sed oraculi creditis. Quid enim est
|
|
oraculum? nempe voluntas divina hominis ore enun-
|
|
tiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi in-
|
10
|
venire divinitas potuit quam M. Catonem per quem
|
|
humano generi non praeciperet sed convicium
|
|
faceret? Ille ergo vir quid ait? 'Orator est,
|
|
Marce fili, vir bonus dicendi peritus.' Ite nunc et
|
10.1
|
in istis vulsis atque expolitis et nusquam nisi in libi-
|
|
dine viris quaerite oratores. Merito talia habent
|
|
exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae
|
|
studeat? quis est qui non dico magnis virtutibus sed
|
5
|
suis placeat? Sententias a disertissimis viris iactas
|
|
facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt, et
|
|
sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non
|
|
possunt, violare non desinunt. Eo libentius quod
|
|
exigitis faciam, et quaecumque a celeberrimis viris
|
10
|
facunde dicta teneo, ne ad quemquam privatim per-
|
|
tineant, populo dedicabo.
|
|
Ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus
|
11.1
|
oblivio inminet nisi aliquid quo memoria eorum
|
|
producatur posteris tradetur. Fere enim aut
|
|
nulli commentarii maximorum declamatorum ex-
|
|
tant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti
|
5
|
sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide
|
|
suum cuique reddam. Omnes autem magni in elo-
|
|
quentia nominis excepto Cicerone videor audisse;
|
|
ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed
|
|
bellorum civilium furor, qui tunc orbem totum perva-
|
10
|
gabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui
|
|
in illo atriolo in quo duos grandes praetextatos ait
|
|
secum declamasse potui adesse, illudque ingenium
|
|
quod solum populus Romanus par imperio suo habuit
|
|
cognoscere, et, quod vulgo aliquando dici solet, sed in
|
15
|
illo proprie debet, potui vivam vocem audire.
|
|
Declamabat autem Cicero non quales nunc contro-
|
12.1
|
versias dicimus, ne tales quidem quales ante
|
|
Ciceronem dicebantur, quas thesis vocabant. Hoc
|
|
enim genus materiae quo nos exercemur adeo novum
|
|
est ut nomen quoque eius novum sit: controversias
|
5
|
nos dicimus; Cicero causas vocabat. Hoc vero alter-
|
|
um nomen Graecum quidem, sed in Latinum ita
|
|
translatum ut pro Latino sit, scholastica, contro-
|
|
versia multo recentius est, sicut ipsa 'declamatio'
|
|
apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem
|
10
|
et Calvum inveniri potest, qui declamationem
|
|
<a dictione> distinguit; ait enim declamare iam se
|
|
non mediocriter, dicere bene; alterum putat domes-
|
|
ticae exercitationis esse, alterum verae actionis.
|
|
Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum
|
15
|
nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab
|
|
incunabulis nosse rem post me natam.
|
|
In aliis autem an beneficium vobis daturus sim
|
13.1
|
nescio, in uno accipio: Latronis enim Porcii,
|
|
carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retrac-
|
|
tare, et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem
|
|
perductam familiarem amicitiam cum voluptate
|
5
|
maxima repetam. Nihil illo viro gravius, nihil
|
|
suavius, nihil eloquentia [sua] dignius; nemo plus
|
|
ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit.
|
|
In utramque partem vehementi viro modus deerat:
|
|
nec intermittere studium sciebat nec repetere.
|
10
|
Cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur
|
14.1
|
noctibus dies, et sine intervallo gravius sibi instabat,
|
|
nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiser-
|
|
at, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat; cum
|
|
vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac
|
5
|
montibus natos, homines illos agrestis, laboris
|
|
patientia et venandi sollertia provocabat, et in
|
|
tantam perveniebat sic vivendi cupiditatem ut
|
|
vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. At
|
|
cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abdux-
|
10
|
erat, tantis viribus incumbebat in studium ut non
|
|
tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse de-
|
|
sidia videretur. Omnibus quidem prodest subinde
|
15.1
|
animum relaxare; excitatur enim otio vigor, et omnis
|
|
tristitia, quae continuatione pertinacis studii ad-
|
|
ducitur, feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen
|
|
intermissio manifestius proderat. Quotiens ex
|
5
|
intervallo dicebat, multo acrius violentiusque dicebat;
|
|
exultabat enim <animo> novato atque integro
|
|
robore, et tantum a se exprimebat quantum concupi-
|
|
erat. Nesciebat dispensare vires suas, sed inmoderati
|
|
adversus se imperii fuit, ideoque studium eius pro-
|
10
|
hiberi debebat quia regi non poterat. Itaque sole-
|
|
bat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa
|
|
contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem,
|
|
quae non minor est quam corporis, sed occultior.
|
|
Corpus illi erat et natura solidum et multa ex-
|
16.1
|
ercitatione duratum, ideoque numquam impetus
|
|
ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed surda,
|
|
lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata;
|
|
beneficio tamen laterum extollebatur, et, quamvis
|
5
|
inter initia parum attulisse virium videretur, ipsa
|
|
actione adcrescebat. Nulla umquam illi cura vocis
|
|
exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispa-
|
|
nae consuetudinis morem non poterat dediscere:
|
|
utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis causa fac-
|
10
|
ere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum
|
|
perducere, non rursus a summa contentione paribus
|
|
intervallis descendere, non sudorem unctione dis-
|
|
cutere, non latus ambulatione reparare. Saepe
|
17.1
|
cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo sta-
|
|
tim ad declamandum veniebat. Iam vero quin rem
|
|
inimicissimam corpori faceret vetari nullo modo
|
|
poterat: post cenam fere lucubrabat, nec patiebatur
|
5
|
alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri,
|
|
sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque
|
|
et oculorum aciem contuderat et colorem mutaverat.
|
|
Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen
|
|
arte adiuta. Numquam ille quae dicturus erat
|
10
|
ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scrip-
|
|
serat. Id eo magis in illo mirabile videri potest quod
|
|
non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat
|
|
impetu scribebat. Illi qui scripta sua torquent, qui
|
18.1
|
de singulis verbis in consilium eunt, necesse est
|
|
quae totiens animo suo admovent novissime adfig-
|
|
ant; at quorumcumque stilus velox est, tardior
|
|
memoria est. In illo non tantum naturalis memor-
|
5
|
iae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehenden-
|
|
da quae tenere debebat et ad custodienda, adeo
|
|
ut omnes declamationes suas quascumque dixerat
|
|
teneret etiam. Itaque supervacuos sibi fecerat
|
|
codices; aiebat se in animo scribere. Cogitata
|
10
|
dicebat ita ut in nullo umquam verbo eum memoria
|
|
deceperit. Historiarum omnium summa notitia:
|
|
iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta
|
|
cursu reddebat: adeo quaecumque semel in ani-
|
|
mum eius descenderant in promptu erant.
|
15
|
Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius
|
19.1
|
virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo:
|
|
hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi
|
|
potest. Intra exiguum paucissimorum dierum tem-
|
|
pus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit,
|
5
|
qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die
|
|
novus homo et senatum et omnem urbanam
|
|
circumfusam senatui plebem nominibus suis persalu-
|
|
tavit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nov-
|
|
um carmen dixit suum esse et protinus <ex> memoria
|
10
|
recitavit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non
|
|
posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna
|
|
provocatus in auctione persedit per diem totum et
|
|
omnes res et pretia et emptores ordine suo argen-
|
|
tariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur
|
15
|
recensuit. Cupitis statim discere? Suspendam cu-
|
|
piditatem vestram et faciam alteri beneficio locum;
|
|
interim hoc vobis in quo iam obligatus sum persol-
|
|
vam.
|
|
Plura fortasse de Latrone meo videor vobis quam
|
20.1
|
audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc fu-
|
|
turum provideram, ut memoriae eius quotiens oc-
|
|
casio fuisset difficulter avellerer. Nec his tamen
|
|
ero contentus; sed quotiens me invitaverit memoria,
|
5
|
libentissime faciam ut illum totum et vos cognoscatis
|
|
et ego recognoscam. Illud unum non differam, fals-
|
|
am opinionem de illo in animis hominum convaluisse:
|
|
putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum
|
|
dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et sub-
|
10
|
tilitas fuerit.
|
|
Id, quod nunc a nullo fieri animadverto, semper
|
21.1
|
fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestiones
|
|
eius quam dicturus erat controversiae proponebat.
|
|
Quod summae fiduciae est: ipsa enim actio multas
|
|
latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas
|
5
|
defuit, apparere, cum orationis cursus audientis
|
|
iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda
|
|
proponuntur membra, si quid aut numero aut
|
|
ordine excidit manifestum est. Quid ergo? unde
|
|
haec de illo fama? Nihil est iniquius his qui nus-
|
10
|
quam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est
|
|
praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae
|
|
virtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot
|
|
et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed
|
|
non eminebat. Et nescio an maximum vitium sub-
|
15
|
tilitatis sit nimis se ostendere. Magis nocent in-
|
|
sidiae quae latent: utilissima est dissimulata subtili-
|
|
tas, quae effectu apparet, habitu latet.
|
|
Interponam itaque quibusdam locis quaestiones
|
22.1
|
controversiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec
|
|
his argumenta subtexam, ne et modum excedam et
|
|
propositum, cum vos sententias audire velitis et
|
|
quidquid ab illis abduxero molestum futurum sit.
|
5
|
Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias
|
|
amaret. Cum condiscipuli essemus apud Marullum
|
|
rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle,
|
|
sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem
|
|
orationis suae imputaret controversiae et diceret:
|
10
|
'necesse me est per spinosum locum ambulantem
|
|
suspensos pedes ponere,' aiebat Latro: 'non
|
|
mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent';
|
|
et statim ipse dicebat sententias quae interponi
|
|
argumentis cummaxime declamantis Marulli poss-
|
15
|
ent.
|
|
Solebat autem et hoc genere exercitationis uti,
|
23.1
|
ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet,
|
|
aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die
|
|
nihil praeter has translaticias quas proprie sententias
|
|
dicimus, quae nihil habent cum ipsa controversia
|
5
|
inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur,
|
|
tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo,
|
|
de divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellec-
|
|
tilem vocabat. Solebat schemata quoque per se,
|
|
quaecumque controversia reciperet, scribere. Et
|
10
|
putant illum homines hac virtute caruisse, cum in-
|
|
genium quidem eius et hac dote abundaverit?
|
|
Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orat-
|
|
ionem inflectere nec umquam recta via decedere
|
|
nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suas-
|
15
|
isset utilitas. Schema negabat decoris causa
|
24.1
|
inventum, sed subsidii, ut quod [palam] aures
|
|
offensurum esset si palam diceretur, id oblique et
|
|
furtim subreperet. Summam quidem esse dement-
|
|
iam detorquere orationem cui esse rectam liceret.
|
5
|
Sed iam non sustineo diutius vos morari: scio
|
|
quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab
|
|
ea controversia incipiam quam primam Latronem
|
|
meum declamasse memini admodum iuvenem in
|
|
Marulli schola, cum iam coepisset ordinem ducere.
|
10
|