| Cavete Proditorem | |
| Proditionis sit actio. | 7.7.pr.1 |
| Pater et filius imperium petierunt; praelatus | |
| est patri filius. Bellum commisit cum hoste; | |
| captus est. Missi sunt decem legati ad redi- | |
| mendum imperatorem. Euntibus illis occurrit | 5 |
| pater cum auro; dixit filium suum crucifixum esse | |
| et sero se aurum ad redemptionem tulisse. Illi | |
| pervenerunt ad crucifixum imperatorem; qui- | |
| bus ille dixit: 'cavete proditionem.' Accusa- | |
| tur pater proditionis. | 10 |
| ALBUCI SILI Quid desideratis ultra? imperator | 1.1 |
| supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum | |
| vidimus cum filius imperator renuntiatus est quam cum | |
| captus. Redde rationem quemadmodum redieris tutus, | |
| senex solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. | 5 |
| Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis | |
| praeter patrem. | |
| CESTI PII Plus accepit auri quam quod posset | 2.1 |
| abscondi. Nolite mirari: et imperatorem et filium | |
| vendiderat. 'Cavete proditionem': iam comitiis cavi- | |
| mus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. | |
| Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt | 5 |
| praeter competitorem. 'Cavete proditionem' indicium | |
| fuit morientis breve, fili verecundum. | |
| BLANDI Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et | |
| ducem genuisti et dux esse voluisti. Si non decrevera- | |
| mus, consilium nostrum expectari debuit; si decre- | 10 |
| veramus, officium. | |
| ARELLI FUSCI patris Unde tam graves paterni | |
| sinus? numquid ossa fili reportantur? Expectat | |
| videlicet iudicia vestra reus: tamquam nesciat quid | |
| de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, | 15 |
| sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet | |
| nominare te tamquam patrem. | |
| IUNI GALLIONIS Fuit adulescens optimus, vere- | 3.1 |
| cundissimus, qui patri suo cessisset si salva pietate | |
| potuisset. Iterum nobis inter vos, patrem et filium, | |
| iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si | |
| silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis vere- | 5 |
| cunde indicaverat. Habebas apud hostes auctoritatem: | |
| apparebat te rei publicae irasci. Legati nostri aurum | |
| ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero venturos; | |
| non pervenerunt sero: imperatorem nostrum con- | |
| venerunt. Imperator istum accusat, nos subscribi- | 10 |
| mus. Hoc fuit imperatoris nostri testamentum. | |
| 'Obice' inquit 'aliqua ante actae vitae crimina.' | 4.1 |
| Non possum: verecundum conpetitorem habuisti; | |
| multum tacebat. Quod possum tibi maius crimen | |
| obicere? filius tibi tuus credi rem publicam noluit. Non | |
| est quod dicas: quem misi ad hostes? tamquam ipse | 5 |
| ire non possis. Cur tam cito reverteris? diutius nos | |
| contra filium rogasti quam pro filio hostem. Non | |
| immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti? | |
| Quid tam cito recedis? Etiamnunc vivit, etiamnunc loqui- | |
| tur. Recessurus interroga si quid velit mandare. | 10 |
| Voce proditionem coarguit, silentio proditorem. In- | 5.1 |
| tellego quanto istum periculo offendam. Quemad- | |
| modum enim iste accusationem vindicabit? cruce. | |
| Omnibus argumentis premitur: dabo qui viderint, | |
| dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem et, ne | 5 |
| quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. De | |
| hoc utrum volet dicat: 'inimicus est' <vel 'filius | |
| est'>. Hunc indicavit. Utrum tantum auri erat | |
| ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspec- | |
| tus eras ut quemvis illa vox admoneret 'proditionem | 10 |
| cavete'? Optimus adulescens, optimus imperator, qui | |
| rei publicae curam agere ne in cruce quidem desiit! Dig- | |
| num te non putavit filius cui diceret: 'cave proditionem.' | |
| VARI GEMINI Nolite omnia expectare ab accusa- | 6.1 |
| tore et occupato et verecundo: reum intellegite; | |
| crimina audistis. Quaeris ante actae vitae crimina? | |
| Non habeo: nihil tibi umquam filius obicere voluit. | |
| Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet | 5 |
| miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius | |
| loqui proditorem. | |
| PORCI LATRONIS Quid ab ista <proditione secu- | 7.1 |
| rum> est quae pervenit iam usque ad ducem? | |
| Vereor ne tam sero caveamus quam imperator noster, | |
| qui non ante intellexit proditionem quam proditus | |
| est; nec umquam praesentius periculum fuit: res | 5 |
| publica sine imperatore est, proditor sine custode. | |
| Quid est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris | |
| nostri pater es et aurum habes et legatus non es. | |
| Si tibi dicam: 'expecta dum legati mittantur; filius | |
| tibi publice remittetur,' dices: 'paternus adfectus | 10 |
| non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi | |
| redimere vivum non potero, saltem mortuum redimam; | |
| numquam tam durus hostis fuit ut paternis lacrimis non | |
| flecteretur.' Ut ignoscam tibi quod tam cito isti, | 8.1 |
| obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi: | |
| an nihil cum patre voluit loqui? 'Cavete proditionem.' | |
| Hoc dixit: videte ne quis nocte insciis custodibus exeat, | |
| ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis | 5 |
| ex hostium castris gravis auro revertatur. Nihil deest | |
| indicio. Si quid de proditione quaeritis, imperator | |
| vobis dicet; si quid de proditore, legati. | |
| Pars altera. ARELLI FUSCI Quantum est pre- | 9.1 |
| tium quo vendo ut filium pater spectem in cruce, | |
| filius patrem de cruce, tanti et imperatorem et parri- | |
| cidium vendidi? Gratulabantur omnes repulso magis | |
| quam designato nimis ambitiose. Nunc paenitet. | 5 |
| Et filium et patriam vendidit: tam exiguum auri | |
| accepit ut unus senex portare posset? | |
| In hac controversia, etiamsi coniecturalis est et | 10.1 |
| habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua | |
| inter declamantis dissensio. Latro semper contra- | |
| hebat et quidquid poterat tuto relinquere praeterie- | |
| bat. Itaque et quaestionum numerum minuebat et | 5 |
| locos numquam attrahebat; illos quoque quos occu- | |
| paverat non diu dicebat sed valenter. Hoc erat | |
| itaque praeceptum eius, quaedam declamatorem | |
| tamquam praetorem facere debere minuendae litis | |
| causa. Quod in hac controversia fecit; non enim | 10 |
| curavit dicere nullam factam esse proditionem, sed se | |
| proditorem non esse. Et suspectus, inquit, iudici est qui | |
| plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili voce pug- | |
| nare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, | |
| praesertim cum odium adversus filium obiciatur | 15 |
| patri. | |
| Albucius in duas partes declamationem divisit: | |
| primum negavit ullam esse proditionem, deinde: | |
| ut esset, ad se non pertinere. | |
| Colorem contra patrem Silo Pompeius hunc intro- | 11.1 |
| duxit: odio illum rei publicae a qua repulsus erat | |
| fecisse, et odio ipsius fili, quem oderat et quia | |
| competierat et quia vicerat. | |
| Varius Geminus dixit statim petisse patrem hoc | 5 |
| proposito imperium, ut proderet, hominem avarum | |
| et lucro inhiantem, et, quia noti mores eius erant, | |
| victum ab eo competitore a quo vinci fas non erat | |
| nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, | |
| paratus fuerat pecuniam dare ut filium vinceret; | 10 |
| post comitia paratus erat pecuniam accipere ut | |
| filium perderet. Ut captus est dux, aiebamus, in- | |
| quit: 'non potest hoc sine proditione fieri.' Ex- | |
| cusavimus nos imperatori: diximus perseverasse | |
| ad redemptionem, quamvis deterruisset pater. | 15 |
| Hoc loco ille respondit: 'cavete proditionem.' | |
| Blandus dixit aegre ferentem pudorem repulsae | 12.1 |
| voluisse occidi filium ut in eius locum substitueretur | |
| ipse. | |
| Hispo Romanius: Ultionem, inquit, suam hosti | |
| vendidit. Tam facile, inquit, exit nocte, pervenit | 5 |
| ad hostes, redit, ut scires illum non tunc primum | |
| fecisse. | |
| Argentarius dixit: Perfer ad senatum mandata | |
| fili tui. Necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque | |
| aliqua mandavit; fortasse proditoris nomen patri | 10 |
| dixit; indica nobis. 'Nihil dixit' inquit 'mihi.' | |
| Sublata omnis quaestio est. Quaeritis quem dixerit? | |
| Videte cui nihil dixerit. | |
| Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit: ne quis | 13.1 |
| filium meum vinceret timui; itaque professus sum | |
| ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; | |
| deinde ipse filio meo cessi. | |
| Albucius hoc colore usus est: Aiebant, inquit, | 5 |
| alii imperatorem fieri debere <adulescentem>, | |
| qualis Scipio fuisset, alii senem, qualis Maximus | |
| [fuit]; <adulescentem acriter pugnaturum>, senem | |
| nihil temere facturum. Utriusque populo copiam | |
| feci. | 10 |
| Cestius hoc colore usus est: Noveram vitium fili | |
| mei; sciebam esse acrem adulescentem, fortem, sed | |
| inconsideratum, temerarium. Itaque petii et rei | |
| publicae causa <et> fili mei, quem idoneum ad | |
| tantum sustinendum onus non putabam. | 15 |
| Fuscus Arellius dixit in hoc se competisse, ut hos- | 14.1 |
| tium animi frangerentur cum audissent posse rem | |
| publicam vel in una domo ducem eligere. | |
| Hispo Romanius simpliciter putavit agendum: | |
| inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur com- | 5 |
| petitores. Hoc itaque egit colore, ut quereretur de | |
| exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, | |
| quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque | |
| victum senem non ambientem. De me, inquit, queri | |
| non potestis; clamavi: 'non est vobis utilis huius | 10 |
| aetatis imperator.' Mansit, inquit, illi et post comitia | |
| eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil | |
| communicabat; itaque captus est. Et cum descrip- | |
| sisset quam imperite disposuisset aciem, quemad- | |
| modum inexploratis locorum insidiis oppressa eius | 15 |
| temeritas esset, adiecit: hoc erat quod vobis clam- | |
| abam: 'ducem senem eligite.' | |
| Otho Iunius pater praesagiis quibusdam et in- | 15.1 |
| somniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum | |
| se competisse dixit. Erat autem ex somniatoribus | |
| Otho: ubicumque illum defecerat color, somnium | |
| narrabat. | 5 |
| De eo quod inscio senatu egressus est, Latro sic | |
| coloravit: decretum non expectasse, sed amentem et | |
| attonitum protinus procurrisse. | |
| Albucius hoc colore usus est: semper de duce cito | |
| constitui. Longum erat expectare; ad summam, | 10 |
| festinavi nec occurri. | |
| Varius Geminus dixit maluisse solum ire; hostes | 16.1 |
| enim auctoritate legatorum non moveri, at lacrimis | |
| patrum saepe flecti. | |
| Silo Pompeius ait: putavi utilius esse privata | |
| illum pecunia redimi; minoris enim posse aestimari | 5 |
| quam si tamquam imperator redimeretur. | |
| Argentarius ait: Nihil tam iniquom erat quam | |
| legatos ad redemptionem mitti; numquam enim | |
| reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. | |
| Itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exer- | 10 |
| citus contemnit illum, res publica relinquit. | |
| Blandus ait: cogitanti mihi quid facerem, con- | 17.1 |
| tentus essem paternis lacrimis an comitatu publico | |
| preces meas adiuvarem, tandem venit in mentem | |
| Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis | |
| isse et cum auro. | 5 |
| Sepullius Bassus ait non expectasse se curiam, quia | |
| putaverit futuros qui redimendum negarent, quod | |
| factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se | |
| voluisse redimere quam posset aliquid de non redi- | |
| mendo constitui. | 10 |
| Cestius dixit: non quaesivi secretos tramites et | |
| occultum iter: proditor eadem via veni qua legati. | |
| De voce fili colorem Albucius hunc fecit: pudebat | 18.1 |
| illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod | |
| fortunae suae patrocinium; voluit videri non culpa | |
| sua sed proditione hoc sibi accidisse; itaque nomen | |
| adicere non potuit. | 5 |
| Fuscus Arellius dixit alienatum iam suppliciis | |
| animum et errantem has voces effudisse sine argu- | |
| mentis, sine reo. | |
| Varius Geminus omnia complexus est: Potest, | |
| inquit, propter hoc, potest propter illud; ego vobis | 10 |
| idem suadeo: cavete proditionem. Hoc si cavere | |
| vultis, imperatores senes facite. | |
| Illud et in hac controversia et in omni vitandum | 19.1 |
| aiebat Cestius, quotiens aliqua vox poneretur, ne | |
| ad illam quasi ad sententiam decurreremus. Sicut | |
| in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo | |
| coepit: 'ut verbis ducis vestri, iudices, incipiam, | 5 |
| cavete proditionem'; sic finivit declamationem ut | |
| diceret: 'finio quibus vitam finit imperator: | |
| cavete proditionem.' Hoc sententiae genus Cestius | |
| echo vocabat et <sic> dicenti discipulo statim ex- | |
| clamabat: ἱμερτὴν ἠχώ: ut in illa suasoria in qua | 10 |
| deliberat Alexander an Oceanum naviget cum exaudita | |
| vox esset: 'quousque invicte?' ab <hac> ipsa voce | |
| quidam coepit declamare et in hac desit; ait illi | |
| Cestius desinenti: ἔν σοι μὲν λήξω, σέο δ’ ἄρξομαι. | |
| Et alteri, cum descriptis Alexandri victoriis, gentibus | 15 |
| perdomitis, novissime poneret: 'quousque invicte?', | |
| exclamavit Cestius: tu autem quousque? | |
| Otho pater hoc colore usus est pro patre: dixit | 20.1 |
| hoc molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum | |
| legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo | |
| abigeret et exoneraret verecundiam suam, id | |
| dixisse quo audito festinarent. Itaque dixisse illum | 5 |
| non 'caveant proditionem,' sed 'cavete,' quasi | |
| ipsis legatis esset periculum ne proderentur. |