| Demens qui Servo Filiam Iunxit | |
| Tyrannus permisit servis dominis interemptis | 7.6.pr.1 |
| dominas suas rapere. Profugerunt principes | |
| civitatis; inter eos qui filium et filiam habebat | |
| profectus est peregre. Cum omnes servi dominas | |
| suas vitiassent, servos eius virginem servavit. | 5 |
| Occiso tyranno reversi sunt principes; in crucem | |
| servos sustulerunt; ille manu misit et filiam con- | |
| locavit. Accusatur a filio dementiae. | |
| ARGENTARI Haberemus solacium si has nuptias | 1.1 |
| tyrannus fecisset, non pater. Habe hunc illi honorem: | |
| fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum | |
| putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam servum? | |
| Pater noster honestis parentibus natus—qui enim | 5 |
| aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, | |
| si tantum ingenuus fuisset? | |
| CESTI PII Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. | 2.1 |
| Cum dicerem: 'manu mittamus servum,' aiebat: | |
| 'expectemus sororis nuptias.' Ergo tibi, soror, ut | |
| honestos habeas liberos adulterandum est? Fecit se | |
| similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus | 5 |
| servo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has | |
| nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest | |
| credere, optandum filiae fuisse ne finiretur tyrannis, | |
| ne rediret pater? Si interrogavero patrem quod | |
| gravissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est | 10 |
| respondebit: quod dominae servis conlocatae sunt. | |
| FULVI SPARSI Eligitur maritus quem sanus pater | 3.1 |
| dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem | |
| meruit. Egregium generum, in quo nihil est gloriosius | |
| quam quod inter cruciarios non est! Gravissima ipsi | |
| quoque servo facta est iniuria: dominam suam illi | 5 |
| non licuit servare virginem. | |
| BLANDI Fecit etiam servo iniuriam, cui detraxit | |
| abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manu missus est. | |
| O matrimonium omni adulterio turpius! | |
| IULI BASSI Liberata re publica quod me tristem | 4.1 |
| vidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc vivit tyrannus. | |
| Virginitatem, quam sub tyranno servaverat, perdidit | |
| sub patre. Dic, furcifer: cui sororem meam vir- | |
| ginem servasti? Dic, si placet: 'mihi.' Non | 5 |
| vitiavit, inquit, cum liceret illi. Itane iste nuptiis | |
| dignus est quia indignus est cruce? <Vel servus> ex | |
| cella sua in dominae migrabit cubiculum, vel domina | |
| ex cubiculo suo migrabit in cellam. | |
| CORNELI HISPANI Melioris condicionis sunt vitiatae | 5.1 |
| quam virgo: illis tamen mutare nuptias contigit. | |
| Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc | |
| aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum | |
| tyranni fugerat redit cum edicto. Dementia hoc | 5 |
| patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. | |
| Quid? ille, inquit, filiam meam virginem alteri ser- | |
| vavit? Nunc maritus est qui sub tyranno quoque | |
| nihil amplius potuit quam raptor esse. Is qui dotalis | |
| destinatus erat custos relictus est. Propositum est | 10 |
| edictum quod ne ferremus fugimus. Nihil per totum | |
| publicae servitutis spatium indignius visum est, nihil | |
| dis hominibusque minus ferendum. Itaque tyrannus | |
| post hoc occisus est. Desponsa est puella; omnia ex | |
| edicto tyranni facta sunt. | 15 |
| ALBUCI SILI Egregius gener, cuius haec una | 6.1 |
| gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. | |
| Melius servus custodit dominam quam pater filiam. | |
| Propitius pater ita filiam suam collocavit quemadmodum | |
| iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precan- | 5 |
| tur. Cum sanus pater fuit, ne has videret nuptias fugit. | |
| Parum putatis magnum argumentum dementiae | |
| quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, | |
| servos in crucem? Quomodo qui sic fugis sic | |
| conlocas? Honestius exul es quam socer. Si voles | 10 |
| invenire generi tui propinquos, ad crucem eundum | |
| est. | |
| ARELLI FUSCI patris Ex servo gener, [et] ex | 7.1 |
| domina uxor, ex domino socer factus est. Quis has | |
| nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni crimi- | |
| nibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno | |
| querar? patri similis est. Quid de patre non querar? | 5 |
| tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno | |
| patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id | |
| in filia tua coegisti quod tyrannus tantum permiserat. | |
| Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. Quid | |
| enim miserius accidere potest quam is status in | 10 |
| libertate quem ceteri vix ferunt in servitute? Fugi- | |
| mus ne serviremus. Felicitatem nostram in calami- | |
| tatem convertit; aliquanto enim fuit satius cum | |
| ceteris contumeliam ferre quam liberatis omnibus | |
| solos in tyrannidem reici. Servo libertatem dedit, | 15 |
| filiae servitutem. Servo filiam dedit, innocentiam | |
| abstulit. Nescio quid sibi velit quod servi meritum | |
| laudat; tyrannum enim laudare debebat. Servus | |
| noster <non est> stultus: tergus <et> caput suum | |
| deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se exti- | 20 |
| muisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiamnunc | |
| optabo mentem. Ceterae honestos invenerunt sibi | 8.1 |
| viros; haec talem habet quales illae in tyrannide | |
| habuerunt. Soror mea ancillulae paelex est, et, | |
| ut domina nuberet, conserva de cellula est eiecta. | |
| Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi | 5 |
| libuit imitari. O te, soror, miseram, quod ista non | |
| sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu | |
| putas praemium esse: quia dominam non violavit, | |
| violet quantum volet. Iste vero, ut dices, iniuriam | |
| tibi fecit quia adfinitatem tuam moratus est. Si non | 10 |
| cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. | |
| Habeamus generum, si possumus, parem <vel> | |
| similem; si minus, non erubescendum, cui cognatus | |
| sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae | |
| deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non | 15 |
| quem ex censu deleamus. | |
| PORCI LATRONIS Qui omnia tuleramus, hoc | 9.1 |
| fugimus. Vocat servum et, quia crucem non meru- | |
| erat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti | |
| dominam complecti? Putasti aut semper tyrannum | |
| victurum aut semper afuturum patrem? Felicis- | 5 |
| simae videbuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. | |
| Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodit domi- | |
| nam a stupro, se a cruce. Cum infelici face ad dota- | |
| lem suum nova nupta deduceretur, si qua fides est, | |
| exhorrui, quasi repositum esset edictum. Cogitabam | 10 |
| quem sorori virum eligerem. Simpliciter fatebor: | |
| fastidiebam iam eas condiciones quae ante profec- | |
| tionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae vir- | |
| gines erant. 'Non vitiavit' inquit 'sub tyran- | |
| nide.' O nos felices, si ne nunc quidem! | 15 |
| TRIARI Age, hoc non est praemium, unum spectare | 10.1 |
| omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus | |
| filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum | |
| diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime | |
| tegendae sunt. | 5 |
| VARI GEMINI Eadem hora et libertum fecit et | |
| generum. Hoc fecisti quod tyrannus non cogit, | |
| nisi cum irascitur, servos ne tunc quidem facit cum | |
| cogitur. Generum habes: qualem? ut illi laudatio- | |
| nem suam reddam, nempe frugi servum. Servis | 10 |
| tuis paritura fratres <est>. Quantum ad expositio- | |
| nem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis | |
| mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem | |
| gesta sunt. Non dubitabam quin esset tyranni- | |
| cidae nuptura. Si sub tyranno vitiata esset, sola- | 15 |
| cium haberemus hoc: non tibi uni accidit. Nondum | |
| occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nup- | |
| tias video. | |
| MARULLI Nunc sciam an merito libertatem | 11.1 |
| acceperis, si liber non merueris crucem. Hoc quod | |
| obicio qui in pluribus fecit occisus est. | |
| P. VINICI Nunc in domo nostra matrimonium | |
| est cuius me puderet etiamsi raptus esset. Quam | 5 |
| miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miser- | |
| rima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? | |
| Una genero tuo commendatio est, quod se aliquando | |
| ista puella putavit indignum. | |
| VALLI SYRIACI In ea condicione, iudices, sumus | 10 |
| ut consolari debeamus sororem quod aut rapta non | |
| sit aut nupserit. Et tamen quid ille meruit, quamdiu | |
| per dominum licuit innocentissimus servus? | |
| SEPULLI BASSI Nuptias clausa domo fecimus. | 12.1 |
| In contubernium deducta servi domina est: ita iste | |
| dexteram sororis meae nisi dum manu mittitur non | |
| contigit. | |
| POLLIONIS ASINI Inter nuptiales fescenninos in | 5 |
| crucem generi nostri iocabantur. Miserrimum me | |
| diem egisse memini quo servire coepit res publica, | |
| miserrimum <me> diem egisse memini quo in exi- | |
| lium fugimus: inter hos dies sororis nuptias numero. | |
| Miserrima soror, fortasse vernularum tuorum noverca | 10 |
| es. Pater, volo ducere uxorem: dic quam mihi | |
| ex ancillis despondeas. | |
| Contra. ALBUCI SILI Servavit dominam. Si quis | |
| tyranno indicasset, solus in cruce pependisset. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro in has quaestiones divisit: an, | 13.1 |
| etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen | |
| ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit, mihi | |
| filiam meam cui velim conlocare: isto modo et | |
| repudium <cum> remisero genero accusabor. Male | 5 |
| conlocavi filiam: et multi alii. Quid tibi videntur | |
| hi qui abducunt filias suas †avari†? Sed male <con- | |
| locavi> eam: nec ob hoc damnabor. Tu patrem | |
| debes dementem accusare, non sanum regere. Ego | |
| istud an sine ratione fecerim videbimus: satis est si | 10 |
| sana mente feci. | |
| Deinde: an sic filiam conlocare debuerit. Hoc in | |
| haec divisit: an, etiamsi bene meruit servus, non | |
| tamen sic illi referenda fuerit gratia. Deinde: an | |
| bene meruerit; de facto servi primum disputavit, | 15 |
| deinde de animo. Factum quale est? dominam | |
| non stupravit. Auge beneficia: nec dominum occidit nec | |
| adulter domino venenum dedit. Non est beneficium | |
| scelere abstinere. Et tyrannus permisit dominas | |
| rapere, non coegit. Deinde hoc beneficium eius quod | 20 |
| laudas serva: alioqui iniuriam fecit, si non subducta | |
| est iniuriae, sed reservata; tunc tamen solacium | |
| fuisset cum multis pati. Denique, quod aliae in | |
| tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absenti- | |
| bus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum vocabatur, | 25 |
| in hac matrimonium; in aliis finis expectabatur iniuriae, | |
| in hac nullus; denique illarum stupratores suffixi | |
| sunt, huius manu missus est. Deinde de animo servi. | |
| Latro colorem a fili parte, quare non vitiasset ser- | 14.1 |
| vos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futu- | |
| rum ut liberata re publica omnes poenas qui contaminas- | |
| sent dominas suas darent; et adventare iam tempus | |
| ultimum tyrannidi videbatur, cum ad summam perducta | 5 |
| <esset> rabiem, quae numquam nisi ex desperatione | |
| fit. Itaque cum videret, inquit, suffigi cruci servos, | |
| clamabat: hoc ego futurum sciebam. In ultima | |
| oratione Latro dixit: servi quoque nomine tecum | |
| queri possum, qui eum qui frugi fuerat nequam fecisti. | 10 |
| Albucius hoc colore usus est: inmatura erat | |
| puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non | |
| abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire | |
| non poterat. | |
| Cestius dixit: ego plane non sum detracturus servo | 15.1 |
| suam laudem: habuit bonam mentem; speravit posse | |
| fieri ut, si virginem servasset, nuptiis dominae manu | |
| mitteretur. | |
| Varius Geminus ait: fortasse amicam habebat, | 5 |
| hac delectatus non <est; nam> quidam virginum | |
| concubitum refugiunt. Fortasse scit illam non | |
| esse passuram et, illud quod nequam quoque servos | |
| interdum frugi facit, malam fortunam timuit. Et | |
| hanc sententiam, quae valde circumlata est, adiecit: | 10 |
| an enim furcifer auderet cum domina concumbere | |
| nisi illi pater permisisset? Et illud dixit: Ad hoc, | |
| pater, ab exilio rediebas? In exilium ergo quid | |
| fugimus? | |
| Buteo voluit videri re vera mente lapsum patrem | 16.1 |
| et in narratione hoc dixit: Quam maestus venit domum | |
| ab edicto tyranni! quantum in sinu filiae flevit! | |
| Puto illo tempore mentem esse concussam. | |
| Varius Geminus de abstinentia <servi> sic: | 5 |
| Contaminare dominam suam et trahere in cellam | |
| non est ausus. Nisi forte hoc modo mavis narrem: | |
| iam tunc sperare sororis nuptias coeperat. | |
| A parte patris magis defensione opus esse dicebat | 17.1 |
| Latro quam colore. Varius Geminus factum ipsum | |
| defendit: magnos viros fecisse ut libertinas uxores | |
| ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit | |
| uxorem. 'Sed ingenuam.' Respondeo: sed Cato; | 5 |
| plus interest inter te et Catonem quam inter liber- | |
| tum et colonum. Quam multa commoda haberet | |
| subiectus et obsequens maritus: non petulantiam | |
| timebit, non verborum contumeliam, non paelicem, non | |
| repudium. Filiam meam domi semper habebo; quam | 10 |
| eo magis desidero quod adeo diu ab illa afui. Deinde | |
| factum liberti laudavit. | |
| Albucius et philosophatus est: dixit neminem | 18.1 |
| natura liberum esse, neminem servum; haec postea nomina | |
| singulis inposuisse Fortunam. Denique, inquit, scis | |
| et nos nuper servos fuisse. Rettulit Servium regem. | |
| Silo Pompeius hoc colore usus dixit: exhaustum | 5 |
| tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se | |
| dotem quam daret. | |
| Argentarius voluit videri puella volente se fecisse. | |
| Visa est, inquit, indulgere illi; certe debuit. | |
| Gavius Sabinus hoc colore usus est, ut, in quantum | 19.1 |
| posset, dignitatem suam destrueret et humilitatem | |
| confiteretur. Et ideo, inquit, facilius potuit non | |
| vitiari quia nemo in domum nostram oculos derige- | |
| bat. Nec sciebam quid facerem, cui conlocarem: | 5 |
| quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus. Quid | |
| ergo? alieno potius liberto? Hunc iam novi; scio | |
| cuius in nos adfectus sit; si moriar, scio me meam | |
| filiam apud hunc tuto relicturum. Et hanc senten- | |
| tiam adiecit, quae valde excepta est: eum non con- | 10 |
| tempsi generum qui tyrannum contempserat. | |
| Accaus Postumius hoc colore usus est: Nihil est, | 20.1 |
| inquit, invidia periculosius; hanc sapientes viri velut | |
| pestiferam vitandam esse praecipiunt: hanc vitavi. | |
| Ingens invidia erat: 'hic nunc nobis obicit fortunam | |
| liberorum nostrorum.' Oderant filiam meam femi- | 5 |
| nae, me patres, quasi publici mali segregem expro- | |
| bratorem; quo uno modo honeste potui, feci filiam | |
| meam ceteris similem, fortunam meam publicae | |
| parem: sic detracta omnis invidia est; filiam non | |
| habeo honestiorem quam vos, servum frugaliorem | 10 |
| habui quam vos. | |
| Hispo Romanius dixerat: maritum autem ego istum | 21.1 |
| vocem raptorem serotinum? Verbum hoc quasi apud | |
| antiquos non usurpatum quibusdam displicebat. | |
| Eiusdem verbi significatione, ut extra reprehensionem | |
| esset, usus est Gavius Sabinus cum diceret nondum | 5 |
| esse consummatam adversus servos publicam vin- | |
| dictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor | |
| est. | |
| Saturninus Furius, qui Volesum condemnavit, | 22.1 |
| maius nomen in foro quam in declamationibus habuit; | |
| solebat tamen tam honeste declamare ut scires illum | |
| huic materiae non minus idoneum esse sed minus | |
| familiarem. Is in hac controversia, cum L. Lamiae | 5 |
| filio declamaret, dixit sententiam: ὁ μὲν πατὴρ | |
| χείρων γέγονεν τυράννου, ὁ δὲ δοῦλος ἑαυτοῦ. | |
| Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere | |
| temptaverunt. Albucius dixit: Profer mihi tabellas. | |
| Quid hoc est? generum socer mancipio accepit. | 10 |
| Triarius dixit: 'fugitivum, erronem non esse': | 23.1 |
| ita, si malum auctorem habemus, gener noster fugi- | |
| tivus est? Blandus dixit: Relegamus auctoritatis | |
| tabellas: 'furtis noxaque solutum.' Haec generi | |
| nostri laudatio est. Gallio dixit: Furtis noxaque | 5 |
| solutus est . . . Sparsus dixit: Ostende tabellas. | |
| Quid nobis cum isto genero? Prior dominus pro- | |
| misit fugitivum non esse. Gratulor vobis, posteri: | |
| patrem fugitivum non habebitis. Varius Geminus | |
| dixit: 'Erronem non esse'; adicio fugitivum non | 10 |
| esse, adicio noxa furtisque solutum. Numquid de | |
| generi tui nobilitate detraxi? Pollio aiebat ridere | 24.1 |
| se quod declamatores decrevissent hunc utique | |
| empticium esse. | |
| Mirari vos puto quod in hac controversia omnes | |
| declamatores mentis suae fuerint. Non fuerunt. | 5 |
| Nepos Mamilius, cum hortaretur libertum ad repu- | |
| dium sororis, dixit: refer nobis gratiam: et tu sororem | |
| meam manu mitte. Nepos Licinius illi non cessit; | |
| dixit enim: in illa subsellia transite servi, transite liberti, | |
| empta cognatio. Et cum illum sensum elegantem et | 10 |
| ab omnibus iactatum subripuisset: 'soror, opto tibi | |
| sterilitatem,' adiecit: nec est quod mireris me | |
| timere partum tuum: <certum> habeo sic nasci | |
| tyrannos. |