| Liber Nonus | |
| Seneca Novato, <Senecae>, Melae filiis salutem. | |
| Iam videbar promissum meum implesse; circum- | 9.pr.1.1 |
| spiciebam tamen num quid me praeterisset. Ultro | |
| Votieni Montani mentionem intulistis; et velim | |
| vos subinde aliqua nomina mihi offerre, quibus | |
| evocetur memoria mea, quae quomodo senilis per se | 5 |
| marcet, admonita et aliquando lacessita facile se | |
| colliget. | |
| Montanus Votienus adeo numquam ostentationis | |
| declamavit causa ut ne exercitationis quidem decla- | |
| maverit. Rationem quaerenti mihi ait: Utram | 10 |
| vis? honestam an veram? Si honestam, . . . , <si | |
| veram>, ne male adsuescam. Qui declamationem | |
| parat, scribit non ut vincat sed ut placeat. Omnia | |
| itaque lenocinia [ita] conquirit; argumentationes, | |
| quia molestae sunt et minimum habent floris, relin- | 15 |
| quit; sententiis, explicationibus audientis delinire | |
| contentus est. Cupit enim se approbare, non | |
| causam. | |
| Sequitur autem hoc usque in forum declamatores | 2.1 |
| vitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. | |
| Accedit etiam illud, quod adversarios quamvis fatuos | |
| fingunt: respondent illis et quae volunt et cum | |
| volunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo | 5 |
| damno castiget; stultitia eorum gratuita est. Vix | |
| itaque in foro futurus periculosus stupor discuti | |
| potest, qui crevit dum tutus est. Quid quod lauda- | |
| tionibus crebris sustinentur et memoria illorum ad- | |
| suevit certis intervallis quiescere? Cum ventum est | 10 |
| in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus | |
| excipere, aut deficiunt aut labant. | |
| Adice nunc quod <memoria> illis nullius inter- | 3.1 |
| ventu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria oblo- | |
| quitur, familiares sunt omnium vultus. In foro, ut | |
| nihil aliud, ipsum illos forum turbat. Hoc quod | |
| vulgo narratur an verum sit tu melius potes scire: | 5 |
| Latronem Porcium, declamatoriae virtutis unicum | |
| exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio, | |
| propinquo suo, diceret, usque eo esse confusum ut a | |
| soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari | |
| <tectum> ac parietem desiderantem quam impetravit | 10 |
| ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. | |
| Usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus | 4.1 |
| delicate nutriuntur ut clamorem silentium risum, | |
| caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis | |
| exercitatio nisi quae operi simillima est in quod exer- | |
| cet; itaque durior solet esse vero certamine. Gladia- | 5 |
| tores gravioribus armis discunt quam pugnant; | |
| diutius illos magister armatos quam adversarius | |
| retinet. Athletae binos simul ac ternos fatigant ut | |
| facilius singulis resistant. Cursores, quom intra | |
| exiguum spatium de velocitate eorum iudicetur, id | 10 |
| saepe in exercitationem decurrunt quod semel de- | |
| cursuri sunt in certamine. Multiplicatur ex in- | |
| dustria labor quo condiscimus ut levetur quo decerni- | |
| mus. In scholasticis declamationibus contra evenit: | 5.1 |
| omnia molliora et solutiora sunt. In foro partem | |
| accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, | |
| hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae | |
| intendendus animus est, vox ad aures iudicis per- | 5 |
| ferenda, hic ex vultu dicentis pendent omnium vultus. | |
| Itaque velut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco | |
| clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scholis in | |
| forum transeuntes omnia tamquam nova et inusitata | |
| perturbant, nec ante in oratorem conroborantur quam | 10 |
| multis perdomiti contumeliis puerilem animum | |
| scholasticis deliciis languidum vero labore durarunt. | |
| Lepidus, vir egregius et qui declamatorio non | |
| studio . . . |