| Mendici Debilitati | |
| Rei publicae laesae sit actio. | 10.4.pr.1 |
| Quidam expositos debilitabat et debilitatos | |
| mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab | |
| eis. Rei publicae laesae accusatur. | |
| PORCI LATRONIS Aestimate quale sit scelus istius, | 1.1 |
| in quo laesi patres, ne liberos suos aut agnoscant aut | |
| recipiant, etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis | |
| isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum | |
| misericordes sumus. Mendicares nisi tot mendicos | 5 |
| fecisses. Effecit scelestus iste ut novo more nihil | |
| esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam | |
| agnoscere. | |
| CASSI SEVERI Hinc caeci innitentes baculis vagan- | 2.1 |
| tur, hinc trunca bracchia circumferunt, huic convulsi | |
| pedum articuli sunt et extorti tali, huic elisa crura, | |
| illius inviolatis pedibus cruribusque femina contudit: | |
| aliter in quemque saeviens ossifragus iste alterius | 5 |
| bracchia amputat, alterius enervat, alium distorquet, | |
| alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme | |
| tuber extundit et risum e crudelitate captat. Produc, | |
| agedum, familiam semivivam, tremulam, debilem, | |
| caecam, mancam, famelicam; ostende nobis cap- | 10 |
| tivos tuos. Volo mehercules nosse illum specum | |
| tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud | |
| infantium spoliarium. Sua cuique calamitas tamquam | |
| ars adsignatur: huic recta membra sunt, et, si nemo | |
| moratur, proceritas emicabit: ita frangantur ut | 15 |
| humo se adlevare non possit, sed pedum crurumque | |
| resolutis vertebris reptet. Huic <lingua velox, oculi | |
| acuti>: extirpentur radicitus. Huic speciosa facies | |
| est: potest formonsus mendicus esse; reliqua mem- | |
| bra inutilia sint, ut Fortunae iniquitas in beneficia | 20 |
| sua saevientis magis hominum animos percellat. | |
| <Sic> sine satellitibus tyrannus calamitates hu- | |
| manas dispensat. | |
| VIBI GALLI Intuemini debilia infelicium membra | 3.1 |
| nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, | |
| illi erutos oculos, illi fractos pedes. Quid exhorrescitis? | |
| sic iste miseretur. Tot membra franguntur ut unum | |
| ventrem impleant, et—o novom monstrum!—integer | 5 |
| alitur, debiles alunt. | |
| ALBUCI SILI 'Perissent' inquit. Ita non infelicius | |
| supersunt quam perituri fuerant? 'Perissent' inquit. | |
| Interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, | |
| oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si | 10 |
| aliquis ex istis futurus est vir fortis? quid si tyrannicida? | |
| quid si sacerdos? Nec, puto, incredibilia in hac | |
| turba loquor; certe ex hac fortuna origo Romanae | |
| gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum | |
| crudelitati quam expensum misericordiae refert. | 15 |
| TRIARI 'Perissent' inquit. Puto, expertus es | 4.1 |
| nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, | |
| cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. | |
| Surge tu, debilis: conatur et corruit. Surge tu, | |
| mute: sed quid excitaris? rogare non potes. Surge | 5 |
| tu, caece: sed ad quorum eas genua nescis. O te | |
| inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum, | |
| quod istum dominum non videbas, in hoc iudicio | |
| infelicissimum, quod istum reum non vides! Ex- | |
| positos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si | 10 |
| praeterissent. | |
| CORNELI HISPANI Ergo, si illis temporibus iste | 5.1 |
| carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non | |
| haberet. Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex | |
| istis quemquam videri volt suum. | |
| IULI BASSI Intuemini utramque partem, et ei | 5 |
| succurrite quae miserabilior est. Liceat videre | |
| mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic | |
| mutus. His tu mori non permittis? Vis in te iudices | |
| more tuo misericordes sint, tuo exemplo? | |
| ARGENTARI Quorum cum ubique audiantur preces, | 10 |
| in sua tantum causa cessant. 'Adiciamus aliquid ad | |
| quaestum: deme huic oculos, illi manus.' | |
| ARELLI FUSCI patris 'Praecidatur' inquit 'lin- | 6.1 |
| gua: genus est rogandi rogare non posse.' Miser- | |
| emini omnium, iudices; misereri etiam singulorum | |
| soletis. | |
| CESTI PII Ut hanc causam susciperem, ne ab eis | 5 |
| quidem rogatus sum pro quibus ago. Quid enim | |
| miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste | |
| peccavit aliud quam quod natus est? | |
| CLODI TURRINI patris Age, si quis agnoverit | |
| suum, petes alimenta tamquam alueris? Non est | 10 |
| quod timeas: nemo agnoscet. O miserum, si quis | |
| alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos | |
| istis vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem | |
| negamus quod tibi daturi sunt? Et, quod indignissimum | |
| est, cum tam crudelis sit, misericordia publica vivit. | 15 |
| Venite, miseri, et hodie primum vobis rogate. | |
| MENTONIS Errant miseri circa parentum suorum | 7.1 |
| domos, et fortasse aliquis a patre alumenta non | |
| impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. | |
| 'Cur tu tam exiguum refers? Mutus es? Haec | |
| causa esse poterat ut non rogares, ut non acciperes? | 5 |
| Spiritum tibi non relinquerem nisi crudelior futurus | |
| essem relinquendo.' 'Tibi cotidiana captura non | |
| respondet. Apparet te nondum hominibus satis miserum | |
| videri.' | |
| GAVI SILONIS 'Tu' inquit 'in illa vicinia | 10 |
| mendicabis, tu ad <illud> limen accedes'—et crude- | |
| lissime miseris parentium domos monstrat. 'Hic | |
| non facile stipem impetrat: etiamnunc aliquid illi | |
| detrahatur.' | |
| IUNI GALLIONIS 'Serva oculos ut videat quem | 8.1 |
| roget; serva manus ut habeat quibus stipem accipiat.' | |
| Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia | |
| auspicia; feriatis maxime ac sollemnibus et in hilaritates | |
| dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. A te | 5 |
| fortasse aliquis acceptam stipem portat ad deos. | |
| FULVI SPARSI Scio, iudices, variis quemque causis | |
| ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio | |
| gloriae quam ex damnato petierunt provocavit, alios | |
| odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse | 10 |
| quosdam qui praemium peterent: ego omnibus | |
| ceteros inpellentibus causis vaco; quae enim gloria | |
| est in tam sordido reo? quae simultates ut non eas | |
| quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium | |
| cum istum alant qui se alere non possunt? Non is est | 9.1 |
| qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus | |
| vestros optare debeam, nescio: si misericordiae | |
| propiores fueritis, crimina rei vobis ostendam; si | |
| severitati, reum. Hunc nos publice pascimus. | 5 |
| Exigi a te talio <non potest>: non habes totidem mem- | |
| bra quot debes. Oblita feritatis, placida velut fetibus | |
| suis ubera praebuisse fertur. Sic lupa venit ad in- | |
| fantes: expectemus hominem? Gratulor tibi, Roma, | |
| quod in conditores tuos homo non incidit. Ergo tu, | 10 |
| cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse | |
| potuisti? Proxima, inquit, die hic plurimum | 10.1 |
| rettulit: faciendus est huic similis alter; hic satis | |
| rettulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. Ite | |
| nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. Tu, inquit, | |
| qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, | 5 |
| qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa | |
| membra quae trahis debilia; per ea quisque quae | |
| non habet ambiat. O miseros qui sic rogant, mise- | |
| riores qui sic rogantur! Ecce nescio quis: Meus, | |
| inquit, filius, si viveret, huic fortassis similis esset. | 10 |
| Numquid ego meum transeo? Alius: Potuit, in- | |
| quit, meus in eundem incidere dominum. Quid si | |
| incidit? Omnes omnibus stipem congerunt, dum unus- | |
| quisque timet ne suo neget. | |
| Pars altera. ARELLI FUSCI 'Debilitasti' inquit. | 15 |
| Plus illis patres nocuerant. | |
| Latro sic divisit: an laesa sit res publica. Primum, | 11.1 |
| inquit, crimen constare oportet, deinde tunc reum | |
| quaeri. An laesa sit res publica, non solet argumen- | |
| tis probari; manifesta statim rei publicae damna | |
| sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si | 5 |
| exercitus amissus, si vectigalia deminuta: hoc | |
| damnum, quod tu obicis, <quis> videbat? Dic | |
| mihi: quando rem publicam laesit? Cum unum | |
| expositum debilitavit? atqui etiam qui occidit unum, | |
| non tamen rei publicae laesae tenetur, sed caedis; | 10 |
| etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis | |
| numerus efficiat ut laesa videatur res publica. Duo | |
| debilitantur: nondum res publica <laesa est . . . >. | |
| [iuvenes qui suadere infantes perdidit et infelices] | |
| Potuerunt, inquit, duces fieri. Potuerunt et sacri- | 15 |
| legi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen | |
| crudelem rem facit. <Facit> et lanista qui iuvenes | |
| cogit ad gladium, nec damnatur rei publicae laesae, et | |
| leno qui cogit invitas pati stuprum, nec laedit rem publi- | |
| cam. Ego non laudari reum desidero, sed absolvi; | 20 |
| noceat hoc illi, cum honores petet. Potest aliquis et non | |
| esse homo honestus et esse innocens reus. | |
| Deinde: an, si laesa est res publica, ab hoc laesa | 12.1 |
| sit. Non a me, inquit, sed a parentibus qui proiec- | |
| erunt. Hic crudelis, ut multum illis abstulerit, vitam | |
| reddidit. Contra ait: illi singulos exponunt, tu | |
| omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta vivendi | 5 |
| detrahis. | |
| Deinde: an teneatur rei publicae laesae si fecit | |
| quod ei facere licet. Non potest, inquit, ulla res | |
| lege damnari quae lege permittitur. Si domum | |
| meam diruo, numquid dicis me rem publicam | 10 |
| laedere? Et poteras describere quam inhumanum | |
| sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos | |
| memoriam in hostilem modum deici. Si in agris | |
| meis arbusta succidere velim . . . | |
| Deinde: an hoc non licuerit illi facere. Licuit, | 13.1 |
| inquit; expositi in nullo numero sunt, servi sunt; | |
| hoc educatori visum est. Denique si non licet, | |
| habent legem: talionis agere singuli possunt, in- | |
| iuriarum possunt. Rei publicae quidem laesae non | 5 |
| potest agi eorum nomine qui extra rem publicam sunt; non | |
| potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest. | |
| Scio quosdam putare quaestionem esse: an possit | 14.1 |
| a privato homine laedi res publica; Sparsum certe ita | |
| declamare memini. Quod si quisquam recipit, et | |
| illam recipiet: an a muliere possit, an a sene, an a | |
| paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, | 5 |
| sed dici tamen solet; quomodo cum illa quaestio | |
| tractatur: an res publica laesa sit, totiens reus inter | |
| argumenta non laesae rei publicae dicit: ne potuit | |
| quidem laedi a privato, a paupere, ab aegro, ab ab- | |
| senti. | 10 |
| Gallio fecit et illam quaestionem: an in expositis | |
| laedi possit res publica. Non potest, inquit, res | |
| publica laedi [possit] <nisi> in aliqua sui parte; | |
| haec nulla rei publicae pars est; non in censu illos | |
| invenies, non in testamentis. Sed haec quoque in | 15 |
| illam incurrit: an res publica laesa sit; dicitur enim: | |
| ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat. | |
| Pro illo qui debilitabat expositos pauci admodum | 15.1 |
| dixerunt. Dixit Gallio et hoc colore usus est: | |
| egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios | |
| posset sustulisse eos qui iam relicti sine spe vix spiritum | |
| traherent, quibus non iniuria fieret si aliquid detra- | 5 |
| heretur, sed beneficium daretur si vita servaretur. Faciant | |
| invidiam, <dicant> alicui oculos desse, alicui manus, | |
| dicant illos per hunc tam misere vivere, dum fateantur per | |
| hunc vivere. Gallio illud quoque in argumentis temp- | |
| tavit: adeo, inquit, haec res non nocuit rei publicae | 10 |
| ut possit videri etiam profuisse: pauciores erunt qui | |
| exponant filios. | |
| Turrinus Clodius hoc colore usus est: multos patres | 16.1 |
| exponere solitos inutiles partus. Nascuntur, inquit, | |
| quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi | |
| et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt | |
| magis quam exponunt; aliqui etiam vernulas aut | 5 |
| omine infausto editos aut corpore invalidos abiciunt. | |
| Ex his aliquos hic sustulit, et eas partes quae cuique | |
| possent miserabiliores esse manu sua abstulit: stipem | |
| rogant et unius misericordia vivunt, omnium aluntur. | |
| At res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, | 10 |
| inter debiles versari. Age, non pudet vos ex hoc | |
| producere contubernio reum <a> quo dicatis lae- | |
| sam rem publicam? Et sic descendit ad argumenta, | |
| ut diceret: quomodo hic potuit laedere? | |
| Silo Pompeius illo colore usus est: misericordem | 17.1 |
| hunc fuisse, voluisse vitam dare, sed non potuisse | |
| alere; itaque eo conpulsum ut unusquisque aliquam | |
| partem corporis pro toto dependeret. | |
| Labienus tam diserte declamavit partem eius qui | 5 |
| debilitabat expositos quam nemo alteram partem, | |
| cum illam omnes disertissimi viri velut ad experi- | |
| mentum suarum virium dixerint. Illum autem locum | |
| vehementissime dixit: Vacare homines huic cogitationi, | |
| ut curent quid homo mendicus inter mendicos faciat! | 10 |
| Principes, inquit, viri contra naturam divitias suas | |
| exercent: castratorum greges habent, exoletos suos ut | |
| ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint ampu- | |
| tant, et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt ut quam | |
| paucissimi sint. His nemo succurrit delicatis et for- | 15 |
| mosis debilibus. Curare vobis in mentem venit quis ex | 18.1 |
| solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non | |
| curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum er- | |
| gastulis excolunt, non curatis quod iuvenum miserorum | |
| simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac | 5 |
| maxime idoneum castris in ludum coniciunt. In mentem | |
| vobis venit misereri horum quod membra non habeant; | |
| quidni illorum quod habent? Et hoc genere in- | |
| sectatus saeculi vitia egregia figura inquinatum et | |
| infamem reum maiorum criminum inpunitate defen- | 10 |
| dit. | |
| Celebris haec apud Graecos controversia est; multa | |
| ab illis pulchre dicta sunt, a quibus non abstinuerunt | |
| nostri manus, multa corrupte, quibus non cesserunt | |
| nec ipsi. | 15 |
| Dixit Glycon: καὶ τούτους τροφὰς αἰτεῖς, οὓς | 19.1 |
| μὴ τρέφειν ἀσεβές ἐστιν; | |
| Hunc dixit sensum P. Asprenas eodem modo, | |
| uno verbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta | |
| poscit quibus crudelis est qui negat? Circa hunc | 5 |
| sensum est et ille a Quintiliano dictus: nescio utrumne | |
| vos miseriores dicam quod alimenta accipitis an huic | |
| quod datis; accipitis enim quia debiles estis, datis | |
| ei per quem debiles estis. | |
| Adaeus rhetor: κλαίουσαι μητέρες ἠράνιζον, 'εἰ | 10 |
| μὲν ἐμός,' λέγουσαι <'ἵνα τρέφω> τὸν ἐμόν, εἰ δὲ | |
| ἀλλότριος, ἵνα καὶ τὸν ἐμὸν ἄλλοι.' | |
| Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic | 20.1 |
| ut putem illos non mutuatos esse †arti† hanc | |
| sententiam sed imitatos. Blandus dixit: Porrigit | |
| aliqua mendico rogata stipem, utique si peperit | |
| <et> exposuit. O quam misera cogitatio porrigentis | 5 |
| est: 'hic fortasse meus est'! | |
| Moschus dixit: aliqua, quia iam proiecit pluribus | |
| stipem, suo negat. | |
| Arellius Fuscus dixit: alit rogata filium mater, | |
| misera si scit suum esse, misera si nescit. | 10 |
| Artemon dixit: τὰ μὲν τῶν ἄλλων εὔρωστα· πλεῖ, | |
| γεωργεῖ. τὰ δ’ ἡμέτερα ἀνάπηρα· τρέφει ἄρα τὸν | |
| ὁλόκληρον. | |
| Hanc sententiam Latro Porcius virilius dixit, qui | 21.1 |
| non potest <de> furto suspectus esse; Graecos enim | |
| et contemnebat et ignorabat. Cum descripsisset | |
| debiles artus omnium et alios incursantes, alios | |
| repentes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur | 5 |
| integer? | |
| Damas Scombros dixit: πάλαι μὲν ἐκθέτοις | |
| κίνδυνος ἦν τὸ ῥιφῆναι, νῦν δὲ τὸ τραφῆναι. | |
| Hunc sensum Cestius transtulit: effecisti, inquit, | |
| ut maius esset periculum educari quam exponi. | 10 |
| Fuscus Arellius aliter dixit: illa adhuc in miserae | |
| sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et ini- | |
| micus teneris artubus rigor et inopia; inter expositorum | |
| pericula non numerabamus educatorem. | |
| Glycon corruptam dixit sententiam: κρουσάτω τις | 22.1 |
| τὴν θύραν τὼν ἐχόντων, <ἵνα> προσαγάγῃ τις. Et | |
| illam: ἄγε, σὺ δὲ κλαῖε, σὺ δὲ θρήνει. ὦ κακῶν | |
| συμφωνιῶν. Sed nostri quoque bene insanierunt. | |
| Murredius dixit: producitur miserorum longus ordo, | 5 |
| maior pars se sine se trahit. Et Licinius Nepos: ut | |
| solvendo sis, in poenas quotiens tibi renascendum est? | |
| Illud Sparsus dixit quod non corruptum tantum sed | 23.1 |
| contrarium dicebat esse Montanus: 'solus plura | |
| habes membra quam tot hominibus reliquisti.' Ita | |
| enim hic potest videri laesisse rem publicam si multi | |
| sunt debilitati; apparet autem non esse multos si | 5 |
| plura habet membra quam debilitatis reliquit. Et | |
| illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: 'prodi- | |
| erunt plures mendici quam membra.' | |
| Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aesti- | |
| mare primum quam facilis e Graeca eloquentia in | 10 |
| Latinam transitus sit et quam omne quod bene | |
| dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut | |
| ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam lin- | |
| guam facultatis non minus habere, licentiae minus. | |
| Labieni sententiam separavi, quia locuti de illa | 24.1 |
| homines erant: Sedet ad cotidianum diurnum et | |
| mendicantium quaestus recognoscit: 'Tu hodie | |
| minus attulisti: cedo lora; gaudeo me non omnes | |
| emancasse. Quid fles? quid rogas? Plus rettu- | 5 |
| lisses si sic rogasses.' Dixit et illam sententiam: | |
| date miseris quod unum percipere gaudium possunt: | |
| aliquis ex illis damnatum istum videat, aliquis audiat. | |
| Glycon dixit: αὕτη μόνη τοῖς ταλαιπώροις χαρὰ | |
| καταλέλειπται. | 10 |
| P. Vinicius, summus amator Ovidi, hunc aiebat | 25.1 |
| sensum disertissime apud Nasonem Ovidium esse | |
| positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat | |
| memoria tenendum. Occiso Achille hoc epiphonema | |
| poni: | 5 |
| quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, | |
| hoc fuit. | |
| Cassius Severus dixerat: ostende nobis captivos | |
| <tuos>. Iulius Bassus dixerat: ostende mercedarios | |
| tuos. Labienus commodius videbatur dixisse: os- | 10 |
| tende nobis alumnos tuos. | |
| P. Asprenas dixit, cum induxisset stipem porri- | |
| gentem mendico: 'o infelicem patrem!': et hoc | |
| qui dicit, ipse fortassis pater est. |