| Demens Quod Mori Coegerit Filiam | |
| Dementiae sit actio. | 10.3.pr.1 |
| Bello civili quaedam virum secuta est, cum in | |
| diversa parte haberet patrem et fratrem. Victis | |
| partibus suis et occiso marito venit ad patrem; | |
| non recepta in domum dixit: quemadmodum | 5 |
| tibi vis satis faciam? Ille respondit: morere. | |
| Suspendit se ante ianuam eius: accusatur pater | |
| a filio dementiae. | |
| PORCI LATRONIS Sic sibi satis fieri ne victor quidem | 1.1 |
| voluit: excusavit victos, quin restituit. Quoniam | |
| reposcis vitam quam dedisti, accipe. Nullum fuit | |
| in proscriptione mulierculae caput. | |
| MOSCHI Inquinasti filiae sanguine penates. Quam- | 5 |
| quam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? | |
| Adlatum ad se Caesar Pompei caput flevit: hoc ille | |
| propter filiam praestitit. | |
| ARELLI FUSCI 'Quemadmodum tibi vis satis fa- | |
| ciam?' Hoc ipso satis fecisse debuerat. Filiam | 10 |
| habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque | |
| in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satis fecit. | |
| Quam periculose istum offendo, qui simul irasci coepit | |
| nescit ignoscere! | |
| CLODI TURRINI patris 'Morere.' Quid aliud | 2.1 |
| meruerat si satis facere nollet? Nisi occupasses, soror, | |
| fortasse pater tibi satis fecisset. Hoc, certum habeo, | |
| unusquisque vestrum suadebat puellae: 'ad iratum | |
| patrem venis; in quas potes te compone blanditias; | 5 |
| roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemad- | |
| modum cogas: morituram te denuntia.' Hoc | |
| quod ignovisti, victor, ad viros pertinet: illi tibi | |
| gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem | |
| proscripsisses. 'Quare secuta est virum?' Adeo | 10 |
| tibi vetera exempla exciderunt bonarum coniugum, | |
| in quae filiam tuam solebas sanus hortari? Aliqua | |
| spiritum viri redemit suo, aliqua se super ardentis | |
| rogum misit. Inpendisset se puella viro nisi ser- | |
| vasset patri. | 15 |
| FULVI SPARSI Filia ante limen paternum in cruore | 3.1 |
| suo volutatur. Quid exhorruistis? paterna satisfactio | |
| est. Nostis domus nostrae legem: aut vincendum | |
| mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio | |
| qua filia exoratum sibi patrem non sentit? | 5 |
| ALBUCI SILI Utrae meliores partes essent, soli | |
| videbantur iudicare di posse. 'Si vis satis facere | |
| mihi, morere.' Quod ad me attinet, irascare malo. | |
| Si parricidium <esset> fuisse in diversis partibus, | |
| numquam defendisset apud Caesarem Ligarium Cicero. | 10 |
| M. Tulli, quam leve iudicasti crimen de quo confessus | |
| es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti; si | |
| hostis, edicto; si pater, naturae; si iudex, causae; | |
| si iratus es, fratri. | |
| BUTEONIS Ante ipsum limen domus decessit, ne | 4.1 |
| dubitari posset utrum marito perisset an patri. Ubi | |
| istud vidisti? ubi audisti? Nego te istuc in bello | |
| didicisse. | |
| MARULLI 'Meruerat' inquit 'mori.' Etiamnunc | 5 |
| accusas? certe iam tibi satis factum est. O novum | |
| monstrum! irato victore vivendum est, exorato patre | |
| moriendum est. | |
| PASSIENI Utinam intervenissem: non satis fe- | |
| cisses sola patri. Furiosum te dicerem si pro genero | 10 |
| non rogasses. Secutus est gener diversas partes, uxor | |
| suas. | |
| LABIENI Hoc obsequio consequatur denique ut | 5.1 |
| intra domum moriatur. M. Cato, quo viro nihil | |
| speciosius civilis tempestas abstulit, potuit beneficio | |
| Caesaris vivere, si ullius voluisset. Optima civilis | |
| belli defensio oblivio est. | 5 |
| MUSAE Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar | |
| avertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae | |
| quidem fecisti. | |
| CORNELI HISPANI Pervagata est illa crudelis | |
| belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis | 10 |
| supplicia descendit; nihil in civitate nostra immune | |
| a victoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem mis- | |
| erae urbi servare licuit. Aut pater noster aut victor | |
| insanit. | |
| MENTONIS Semel repulsa iterum redit, iterum | 6.1 |
| repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam | |
| hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro | |
| genero satis factum est! Non ignoro in quanto | |
| periculo sim: nescit placari iratus et voce etiam filiae | 5 |
| excanduit. | |
| TRIARI An non exoraretur victor cum pro filio | |
| <rogaret> pater? 'Morere.' Illi quoque quibus | |
| animadvertere in damnatos necesse est non dicunt | |
| 'occide,' non 'morere,' sed 'age lege': crudeli- | 10 |
| tatem imperi verbo mitiore subducunt. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro usus est in hac controversia illa | 7.1 |
| calcata quaestione: an possit dementiae agi cum | |
| patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam. In- | |
| potens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens. | |
| Mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. | 5 |
| Dic: desipis, nihil intellegis; ego sanitatis meae, | |
| si potuero, argumenta colligam; dicam: in senatu | |
| non stulte sententiam dixi. Quid tibi videor fecisse | |
| dementer? partes male egi? Multa debes dementiae | |
| signa colligere; damnare non potes patrem propter | 10 |
| verba, immo propter verbum. | |
| Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non | 8.1 |
| demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an | |
| hic possit. Hoc in duo divisit: an, etiamsi hoc animo | |
| dixit ut filiam mori vellet, damnandus tamen non sit. | |
| Hic accusatio filiae contrarias partes et patri <et | 5 |
| fratri> sequentis, cum illam ipsa natura publicis | |
| excepisset malis. Animadvertit Manlius in filium | |
| et victorem, animadvertit Brutus in liberos non factos | |
| hostes sed futuros: vide an sub his exemplis patri fortius | |
| loqui liceat. Deinde: an non eo animo dixerit ut | 9.1 |
| illam mori vellet. Dixi, inquit, iratus, cum vellem | |
| castigare, non occidere. | |
| Turrinus Clodius belle dixit: nolite mirari si | |
| durioribus verbis utor; non sum processurus ultra | 5 |
| verba, minabor, deinde ignoscam: fecit et victor. | |
| Gallio et illam quaestionem fecit: an non ob hoc | 10.1 |
| puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. | |
| Perit, inquit, propter desiderium viri; alioqui unius | |
| verbi amaritudinem morte pensasset? Immo mulier | |
| praeceps, temeraria, insano flagrans amore et | 5 |
| attonita, quem virum patre relicto secuta fuerat, | |
| †res viso† consecuta est. | |
| Silo Pompeius huic quaestioni praeponebat illam, | 11.1 |
| ex qua in hanc transitus fit: an, etiamsi propter hoc | |
| verbum patris perit, damnari tamen pater non debeat: | |
| nec enim eventus imputari debet cuiusque rei, sed | |
| consilium. Si post hoc verbum puella vixisset, | 5 |
| numquid patrem dementiae damnare posses? At- | |
| que post hoc verbum si quid factum est, non a patre | |
| sed a puella factum est. Non oportet autem illius | |
| temeritatem dementiam videri patris. Post hanc | |
| quaestionem faciebat illam: an ob hoc perierit. | 10 |
| Color a parte accusatoris simplex est. <Latro> | 12.1 |
| ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico | |
| hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo | |
| vultu, ea adfirmatione, ut videretur non iubere | |
| tantum sed occidere. | 5 |
| Hoc loco dixit Turrinus Clodius: hoc post bellum, | |
| immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit res | |
| publica, imperator, quantum tibi debeat, cui sine | |
| sanguine satis factum est. | |
| . . . omnes enim dixerunt patre nolente illam | 10 |
| perisse. | |
| Gallio dixit: Nondum mihi videbatur scire quid | 13.1 |
| meruisset. Volui illam intellegere crimen suum. | |
| Cestius hoc colore: Contumaciter, inquit, rogavit, | |
| sic quomodo periit, non vultu demisso, non summissio- | |
| ribus verbis, nondum tamquam victa: nihil agnovi | 5 |
| filiae, nihil victae. Primum quare ad me non fratrem | |
| suum mittit? An etiamnunc fratri irascitur? | |
| Argentarius ait: Nos ducem exoravimus, quorum | 14.1 |
| liberi in diversis partibus fuerant; diximus: ignosce; | |
| nobis <licebit> severis esse si licuerit esse securis. | |
| Quid peccavi quod filiam ex hostium castris venien- | |
| tem non primo verbo recepi? | 5 |
| Turrinus Clodius ait: Volui fratrem sorori dare | |
| beneficium: 'eo durius loquar ut ille me pro sorore | |
| sua deprecetur.' Primum quare me solum rogat, | |
| cum debeat duobus satis facere? | |
| Silo Gavius dixit: volui illam mora torqueri: | 10 |
| sine, inquam, et iterum et tertio roget: ne mitissi- | |
| mus quidem victor statim ignovit. | |
| Labienus ait: Non sum statim exoratus, et si | 15.1 |
| vixisset non essem fractus proximis precibus eius, | |
| ne tertio quidem rogatus aut quarto. 'At victor | |
| cito exoratus est.' Noli mirari: facilius est ignoscere | |
| bello quam parricidio. | 5 |
| Hispanus de morte eius hoc dixit: Etiam morte | |
| patri quaesivit invidiam. Iterum illam nobis vir ab- | |
| duxit. | |
| Albucius ait: Tuto me [ait] putavi loqui fortius; | |
| non dubitavi enim quin frater illi dicturus esset: | 10 |
| non est quod timeas: exorabitur; si difficilior erit, | |
| ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. | |
| Non magis tibi ego quicquam <negassem> quam | |
| sorori tuae maritus. | |
| Montanus Votienus dixit: non est quod putes illam | 16.1 |
| cecidisse irae patris: cui vixerat perit, illi se cui | |
| addixit inpendit. Et eundem sensum in argumentis, | |
| cum dixisset non propter patrem illam perisse: 'Quid | |
| ergo?' inquis 'propter quem?' Scis illam unum | 5 |
| habuisse pro quo mori posset. |