| Fortis non Cedens Forti Patri | |
| Vir fortis quod volet praemium optet; si plures | 10.2.pr.1 |
| erunt, iudicio contendant. | |
| Pater et filius fortiter fecerunt. Petit pater | |
| a filio sibi cederet; ille non vult. Iudicio con- | |
| tendit; vicit patrem. Praemio statuas patri | 5 |
| petivit. Abdicatur. | |
| IUNI GALLIONIS Dubito quid de eventu huiusce iudici | 1.1 |
| optem cum crimen meum sit vicisse. Videtis quemad- | |
| modum in hoc quoque iudicio opera sua iactet: et | |
| miratur quisquam si hoc patre natus gloriae cupidior | |
| est? Faciles habetis partes: viros fortes iungite. | 5 |
| Dissidemus quia nimium similes sumus. Cum ex- | |
| iremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo | |
| pugnaret fortius. Maiorum quoque suorum vir- | |
| tutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum | |
| ad aetatem tuam pervenero, non contendam cum | 10 |
| ullo, quamvis <sit>, si exemplum tuum sequi voluero, | |
| etiam cum filio contendendum. Quia patriae iudi- | 2.1 |
| cium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: 'non | |
| luxuriabor, non amabo.' Hanc emendationem crimi- | |
| num meorum non possum promittere: <'non fortiter | |
| pugnabo';> ego vero pugnabo et fortiter et fortis- | 5 |
| sime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: | |
| multum est pugnare cum exemplo. Iudicium vocat | |
| quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito | |
| ego tibi possum cedere, seni non possum. Quod | |
| contendi, legis, quod vici, iudicum, quod pugnavi, | 10 |
| patris est. Volui cedere; concurrerunt iuvenes, | |
| aetatis causa agebatur: vici non filius patrem, sed | |
| iuvenis senem. Ego vici, sed omnes patri gratulati sunt. | |
| Parui adulescens magnis exemplis. Deceptus sum | 3.1 |
| dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore | |
| suo summoventem et Mucium in hostili ara manum | |
| urentem et dum te, Deci, cogito, qui et ipse noluisti | |
| patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar | 5 |
| invitum: licet repugnes, fortior sum. | |
| FULVI SPARSI Necesse fuit mihi fortiter militare: | 4.1 |
| pugnandum habebam non imperatori tantum sed patri. | |
| Si tu vicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem | |
| enim timuit. Solebas semper optare ut contingeret | |
| tibi filium habere meliorem. Iudicium vocas dupli- | 5 |
| cem domus nostrae triumphum? | |
| CLODI TURRINI Tu Mucio diceres: 'non est | 5.1 |
| quod ostendas istam manum'? tu Scipioni post | |
| deletam Carthaginem: 'tace'? Loquax est virtus | |
| nec ostendit se tantum sed ingerit. Aiunt ecce | |
| nunc quidam: cessit pater filio, et in hoc abdicat ut | 5 |
| videatur verum fuisse certamen. Opta, pater, ut et | |
| a nepote vincaris. 'Postea' inquit 'pugnare | |
| fortiter poteris.' Unde scio? Vulneribus me senem | |
| feci. Quis te felicior? tu omnes vicisti, te filius. | |
| Quanto honestius modo pater et filius inter se | 10 |
| contenderunt, honestiorem facturus victum uter | |
| vicisset! Dubito quid faciam. Taceam? sed silen- | 6.1 |
| tium videtur confessio. Narrem virtutes meas? | |
| sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi | |
| abdicato eas narrare non <prodest>. Processi in | |
| aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe | 5 |
| est adulescenti vinci a sene. Avidus sum gloriae: | |
| hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum: numquid | |
| improbas, pater? At iam abdicabis si dixero: | |
| fortissimus sum. Dicam tamen audaciter: 'for- | |
| tissimus sum' nec timeo in ea civitate hoc crimen in | 10 |
| qua fortes etiam senes novimus. | |
| IULI BASSI Ad te quoque ignominiae meae | 7.1 |
| pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando | |
| victus es. | |
| ARELLI FUSCI patris Ignosce, iuvenis erravi: | |
| ambitiosus non ero cum senex fuero. | 5 |
| GAVI SILONIS Utrum putas vicisse? ego praemium | |
| tantum habeo, tu et praemium et virum fortem. | |
| <{⁴¹Divisio.}⁴¹ * * sic divisit: an filius abdicari possit | 8.1 |
| propter id quod> permittente lege fecit. Nemo, | |
| <inquit>, in eadem re et habet legem et timet. | |
| Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex vindi- | |
| cabit; si quid quod licet sed non oportet pater. | 5 |
| Non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: | |
| utatur sua quisque lege; tibi illud licuit, et mihi | |
| hoc licet. Abdicare liberos liceat. Est aliqua lex | |
| quae filio patrem praeferat. Si potest abdicari | |
| etiam propter id quod lege permittente fecit, an | 10 |
| abdicari etiam propter hoc non possit, <propter> | |
| quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea | |
| re privatim puniri in qua publice honoratur. Eidem | |
| rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. | |
| Cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc | 15 |
| ius maius est ceteris, quo de victoria, de summa | |
| virtute quaeritur. Non potes propter hanc legem | |
| filium abdicare propter quam a filio victus es. | |
| Si potest abdicari, an debeat. Hoc <in haec> | 9.1 |
| divisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, | |
| ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupi- | |
| ditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. | |
| Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: | 5 |
| quid est enim gloriosius quam aut virum fortem vin- | |
| cere aut a filio vinci? Si non debuisset contendere, | |
| non vicisset. Et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, | |
| alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non | |
| processit quia sciebat nihil sibi profuturum si te | 10 |
| vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. Nulla laus | |
| tua fuisset; apparuisset enim illam victoriam non | |
| viri fortis fuisse sed patris. Silentio virtutes vestrae | |
| transissent: nunc inlustratae sunt, dum conferuntur. | |
| Turrinus hoc loco belle dixit: Plures tibi invidere | 10.1 |
| coeperunt, postquam victus es. Itaque novi generis | |
| res accidit: filius vicerat; omnes aiebant: o felicem | |
| patrem! | |
| Novissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid | 5 |
| iudicio peccavit, praemio emendaverit. Hoc loco | |
| dixit Gallio illam sententiam quae valde excepta est: | |
| cum diu deprecatus esset, ait: Si nihil profecero, quid | |
| me facturum putas? ad templa iturum aut ad deos | |
| supplicem? Ad statuas tuas confugiam. | 10 |
| Silo Pompeius temptavit et in hac controversia illam | 11.1 |
| quaestionem quam in omnibus virorum fortium abdi- | |
| cationibus putabat esse temptandam: an vir fortis | |
| abdicari possit; aiebat in nulla magis controversia | |
| illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdi- | 5 |
| care qui te potest vincere. Miraris si patri hac lege | |
| subducitur qui <ei> et comparatur et praefertur? | |
| Colorem pro adulescente Gallio illum induxit: | 12.1 |
| <Concurrerunt ad> me, inquit, iuvenes: aetatis | |
| causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi | |
| nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, | |
| illi non cedo. | 5 |
| Cestius hoc colore usus est: putasse se ipsi patri | |
| honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in | |
| foro inspici. | |
| Montanus Votienus ait: Cogitavi non quid im- | |
| perares sed quid praecepisses: dixeras semper, cum | 10 |
| me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Invi- | |
| diosa omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, | |
| cum quaereretur utrum pugnasses felicius an | |
| genuisses. Non est quod me putes visum illis for- | |
| tiorem: decepti sunt, pater; iudicaverunt non quod erat | 15 |
| sed quod te malle crediderunt. | |
| Argentarius ait: Occasionem benefici quaesivi, | 13.1 |
| non concupivi accipere praemium. Honor ad utrum- | |
| que pervenit: alter praemium habet, alter accepit. | |
| Fuscus Arellius pater ait: Si navigare imperasses, | |
| per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, | 5 |
| nihil fuisset iubente te durum. Hanc rem impera- | |
| bas difficilem forti viro, vinci. | |
| Blandus hoc colore narravit: pater mihi obicit | |
| quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo | |
| crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum | 10 |
| fuit cessi, semper volui videri frugalior, videri volui | |
| laboriosior; nam cum ad vires ventum erat, etiam | |
| ipse cedebat: non ego illum vincebam, sed aetas. | |
| Turrinus hoc colore usus est: Volui, inquit, cedere, | 14.1 |
| sed erant qui dicerent non licere; hoc enim [nobis] | |
| modo legem saluberrimam tolli. Disputaturi contra | |
| praemium patris videbantur et dicturi: non licet | |
| inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa | 5 |
| agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit | |
| fortissimus. His vocibus hominum missus sum ad | |
| id certamen in quo ad istum utraque pertineret | |
| victoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me | |
| visum? Falsum est, cum hoc quoque, quod ego | 10 |
| fortis eram, istius esset. Quid ergo? quare vicerim | |
| quaeritis? Visum est ad ruborem totius iuventutis | |
| pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. | |
| Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, | |
| dixit: vici te, pater, sed nempe vici tibi. | 15 |
| Albucius hoc colore narravit: nolui, inquit, videri | 15.1 |
| per collusionem patri titulum fortissimi viri contigisse: | |
| non cessi ante iudicium ut in iudicio cederem, et | |
| feci nihil aliud quam laudavi patrem, virtutes eius | |
| rettuli; visus sum propter hoc ipsum praemio dignus. | 5 |
| Silo Gavius ait: Solebas mihi, pater, insignium | 16.1 |
| virorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; | |
| aiebas: avom fortem virum habuisti; vide ut sis | |
| fortior. Processi tecum in aciem nec illic . . .; ubi | |
| rediimus, omnis gloria in una domo erat. Volebat | 5 |
| res publica fortes viros recognoscere. O quantam | |
| ego cupiditatem gloriae in patre meo vidi, quam iu- | |
| venilem! contendere me vetabat imperio, iubebat | |
| exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas | |
| ego novi res invidiosissima quaerebatur de patre | 10 |
| meo: utrum fortior esset an felicior. | |
| Moschus hoc colore narravit: <Erant qui> accede- | 17.1 |
| rent et dicerent: roga patrem tuum cedat tibi: | |
| non est utile rei publicae excitari hostium animos; | |
| excitabuntur si scierint neminem in hac civitate esse | |
| fortiorem quam senem. Illi me coegerunt, quasi | 5 |
| tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, | |
| venire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus | |
| sum iuvenior. | |
| Mento dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri vilior | |
| fiam [ego]; scimus quam gloriosus sit. | 10 |
| Triarius hoc colore usus est: in iudicio volui tibi | 18.1 |
| cedere, ut non imperasse videreris sed vicisse, et cessi: | |
| defunctorie causam meam egi; †sed notum sit illum | |
| cedere quia parum est illi non putabat.† | |
| Nicetes in hac controversia dixit: εἰ ὁ πάππος ὑπὸ | 5 |
| τῆς φύσεως ἀποδοθεὶς ἡμῖν παρέστη τῷ τότε | |
| δικαστηρίῳ, οὐκ ἂν εἶπεν· | |
| τίς νύ μοι ἡμέρη ἥδε, θεοὶ φίλοι. ἦ μάλα | |
| χαίρω | |
| <υἱός θ’ υἱω>νός τ’ ἀρετῆς πέρι δῆριν ἔχουσιν; | 10 |
| et: πολλὸν δ’ ὅγε πατρὸς ἀμείνων. | |
| Scaurus hunc sensum aliter dixit: O si avos meus | 19.1 |
| interesset iudicio, quam libenter spectaret et dis- | |
| cordiam nostram! Clamasset mihi: non est quod | |
| cedas; ipse mihi numquam cessit. | |
| Labienus partem patris declamavit et dixit: | 5 |
| Quod etiam deterioribus licet, nolo habitare cum ad- | |
| versario meo: non capit idem contubernium fortem virum | |
| et victum. 'Statuam' inquit 'tibi posui': immo, ne | |
| possem umquam victum me oblivisci, ignominiam meam | |
| in aes incidisti. | 10 |