| Archipiratae Filia | |
| Captus a piratis scripsit patri de redemptione; | 1.6.pr.1 |
| non redimebatur. Archipiratae filia iurare eum | |
| coegit ut duceret se uxorem si dimissus esset; | |
| iuravit. Relicto patre secuta est adulescentem. | |
| Redit ad patrem, duxit illam. Orba incidit. | 5 |
| Pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et | |
| orbam ducat. Nolentem abdicat. | |
| PORCI LATRONIS Pro di boni, et haec puella hos- | 1.1 |
| pitio patris excepta est? Prohibeo domo terra pro- | |
| hibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae | |
| amare potest vel captivum, odisse vel patrem. 'Captus' | |
| inquit 'in tenebris iacebam.' Narra, obsecro, soceri tui | 5 |
| beneficia. Possum, iudices, esse securus? Filius | |
| meus ait se uxori parricidium debere. | |
| CESTI PII Quis interfuit nuptiis tuis? pater? | |
| denique puellae pater? | |
| Ex altera parte. IULI BASSI Hodie captivus | 2.1 |
| essem nisi haec archipiratae filia fuisset. Ut dixi: | |
| 'patrem habeo,' inter bonos captivos sepositus sum. | |
| Archipiratae filia vocatur, puto ex aliqua nata captiva; | |
| certe animum eius natura a patre abduxerat: miseri- | 5 |
| cors erat, deprecabatur, flebat, movebatur periculis | |
| omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. | |
| Promisi nuptias, et quasi aliquam sacram testationem | |
| tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem | |
| venire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alli- | 10 |
| gavit [nisi corpus omnia vinculis] quam ut orba posset | |
| divellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia | |
| membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, | |
| obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi | |
| misericors posset? Decepi te, puella, alia pollicitus: | 3.1 |
| cum veneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam | |
| referam; hic catenatus, egens, squalidus quid pos- | |
| sum? Pater meus, socer tuus—hoc enim te iam | |
| pridem vocabat—, socer, inquam, tibi tuus gratiam | 5 |
| referet. | |
| Quidam avitas paternasque flagitiis obruerunt | |
| imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: | |
| in illis non servasse quod acceperant maximum | |
| dedecus, in illis quod nemo dederat fecisse laudabile | 10 |
| est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, | |
| nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem | |
| domum invaderet; sed quamdiu non sumus, natura | |
| nos regit et in quemcumque vult casum quemque | |
| mittit: hic sumus aestimandi, cum sumus nostri. | 15 |
| Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maiori- | 4.1 |
| bus? in multis consulatibus nihil habet clarius quam se | |
| auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, | |
| nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit Roma, in | |
| cuius virtutibus humilitate nominis nihil est clarius. | 5 |
| Quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam | |
| fecere rem publicam? Quemcumque volueris revolve | |
| nobilem: ad humilitatem pervenies. Quid recenseo | |
| singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? | |
| Nudi <hi> stetere colles, interque tam effusa moenia | 10 |
| nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis | |
| auro puro fulgens praelucet Capitolium. Potes | |
| obiurgare Romanos quod humilitatem suam cum | |
| obscurare possint ostendunt, et haec non putant | |
| magna nisi apparuerit ex parvis surrexisse? | 15 |
| 'Misereri illius oportet, quia orba est.' Ista | 5.1 |
| tamen habet propinquos, habet amicos paternos, | |
| habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum. | |
| Omnes uxores divites servitutem exigunt. Crede | |
| mihi, volet in suis regnare divitiis; et tamen aecum | 5 |
| est †eam possidere domum quam me† agnoverit. | |
| Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior | |
| animo eius adfulserit domus, si parum blande feceri- | |
| mus, relinquet: et tunc est tormentum carere divitiis | |
| cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores | 10 |
| intersit: ista si nos reliquerit repetet sua, haec quod | |
| dedit dimissa non auferet. Multi uxores sine dotibus | |
| habuere, quidam dictas non accepere dotes, quidam | |
| etiam emptis contenti fuere mancipiis, et, cum pos- | |
| sent accipere divitias, emere quibus libertatem | 15 |
| darent maluerunt quam suam vendere. Aliquis in | 6.1 |
| adoptionem iuvenis petitur: si volet ire, quaerat | |
| senex ille qui petit quales et quot habeat maiores, | |
| quanta bona, an satis magno se possit addicere. | |
| Aliquis capere orbos senes vult et suas spes in alienas | 5 |
| mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur | |
| census. Ubi vero quaeret uxorem, videat an nuptias | |
| suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, | |
| an fortis sit, an possit, si quid viro inciderit, mala una | |
| tolerare: si his bonis fuerit instructa, dotata est. | 10 |
| Non possumus una felices esse: quod solemus, una | |
| infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo | |
| propter me patrem tuum offendas. Ibo, inquit, sola. | |
| Tu ibis? Quo, infelix? quas petitura regiones? | |
| Est enim tibi aliquis locus? Pater tuus nobis maria | 15 |
| praeclusit, meus terras. | |
| CESTI PII Solent qui coguntur a patribus ut | 7.1 |
| uxores ducant illa dicere: 'non sumus etiam nunc | |
| apti nuptiis.' Ego contra refugio uxorem quia | |
| uxorius sum. | |
| ARELLI FUSCI patris Inpotens malum est beata | 5 |
| uxor. Cum inmensum pondus auri orba attulerit, | |
| cum pecunia arcas nostras oneraverit, quid aliud quam | |
| beati serviemus? Altera filium dat tibi, altera patri- | |
| monium: pater, utra magis dives est? Locuples est, | |
| pater, quam mihi concilias: o si scires quam dives et | 10 |
| haec fuisset! 'Orba' inquit 'est': et haec orba | |
| est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam | |
| orbam ego feci. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ In hac controversia nihil litium fuit: | 8.1 |
| fere omnes consentiunt. Latro primam quaestionem | |
| fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium | |
| possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. | |
| Gallio subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut | 5 |
| uxorem ducat, an ei qui iam habet. Latro secundam | |
| fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium | |
| abdicandi, an huic liberum non fuerit parere cum | |
| iurasset. Hoc in haec divisit: an nemo iureiurando | |
| teneatur quo per necessitatem adactus est; an | 10 |
| expleverit iusiurandum ducendo illam uxorem; an, | |
| etiamsi non explevit, non teneatur religione qui | |
| coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem | |
| cogi a patre. Si per iusiurandum [facit hunc] potest | |
| parere patri, an debeat. Hic de meritis puellae et | 15 |
| moribus. | |
| Colore hoc usus est Latro pro patre: puellam non | 9.1 |
| misericordia motam, sed libidine, et ideo non esse bene- | |
| ficium. In argumentis eleganter hanc partem trac- | |
| tavit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic | |
| referendam gratiam; deinde beneficium esse quod | 5 |
| iudicio detur, non quod furore aut morbo. | |
| Hispo Romanius alio colore dixit illam non amore | |
| adulescentis, sed odio patris sui secutam; voluit illi et | |
| amoris commendationem detrahere. | |
| Buteo longe arcessito colore usus est; voluit enim | 10 |
| videri non invito patre, sed secreto suadente, palam | |
| dissimulante totum hoc gestum; arte illa honestam | |
| condicionem nuptiarum inventam, cum alio nullo | |
| modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse | |
| nisi patiente patre. Sed aiebat Latro non esse tanti | 10.1 |
| detrahere illi commendationem soluti adulescentis ut | |
| detraheretur invidia relicti patris. | |
| Fuscus Arellius egregie declamavit; non enim | |
| propter nuptias orbae dimitti illam, sed, quamvis orba | 5 |
| non esset, eici iussit. Non aliam sibi magis placere | |
| sed illam displicere dixit, et hoc quod Latro trans- | |
| currerat pressit: timere se puellam temerariam, | |
| inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam | |
| in patrem. | 10 |
| Gallio illud quod omnes scholastici transierunt | |
| dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis | |
| occasiones omnes indicaret, aut certe ne videretur; | |
| nolle se suspectum esse rei publicae. | |
| <Iulius Bassus ex altera parte hoc pressit, se> illi | 15 |
| iurasse; timuit ne puella videretur improbe iusiuran- | |
| dum exegisse: ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse | |
| se per patrem. | |
| Triarius dum sententiam puerilem captat, inepte | 11.1 |
| dixit iurasse se et per orbam. Aiebat enim Cestius | |
| male deseri hanc orbam <si per eam> etiam iurasset. | |
| Latro aiebat <alterum> quoque iusiurandum inep- | |
| tum esse; nihil enim minus convenire quam aliquem | 5 |
| per patrem iurare patrem relicturae. | |
| Omnes honestam mentem puellae dederunt, | |
| omnes dixerunt eam misericordia motam, non amore. | |
| Solus Pollio iudicio fecisse vult eam [etiam miseri- | |
| cordia discessisse]; dixit enim illam non potuisse | 10 |
| cum piratis vivere; ut primam honestam occasionem | |
| invenerit discedendi, discessisse. | |
| Q. Haterius a parte patris pulcherrimam imaginem | 12.1 |
| movit: coepit enim subito quo solebat cursu orationis | |
| describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, vastari | |
| omnia ac rapi, conburi incendiis villas, fugas agres- | |
| tium; et cum omnia implesset terrore, adiecit: quid | 5 |
| exhorruisti, adulescens? socer tuus venit. | |
| Glyconis valde levis [et greca] sententia est: | |
| καταπόντωσον τὸν ἴδιον γενέτορα· ἔχομεν πατέρα. | |
| Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi vim | |
| describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo | 10 |
| astringerentur exercitus: ὅρκος ἐστὶν πεῖσμα καὶ | |
| παρὰ πειραταῖς πεπιστευμένον. | |
| Artemon circa eundem sensum versatus est a parte | |
| adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: | |
| λοιδόρει νῦν τὸν ἀρχιπειρατήν, τὸν μιαιφόνον, τὸν | 15 |
| ἱερόσυλον· πρόσθες, εἰ θέλεις, καὶ τὸν ἐπίορκον. |