| A Piratis Tyrannicida Dimissus | |
| Liberi parentes alant aut vinciantur. | 1.7.pr.1 |
| Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, | |
| alterum in adulterio deprehensum deprecante | |
| patre interfecit. A piratis captus scripsit patri | |
| de redemptione. Pater piratis epistulam scrip- | 5 |
| sit: si praecidissent manus, duplam se daturum. | |
| Piratae illum dimiserunt. Patrem egentem non | |
| alit. | |
| PORCI LATRONIS Da mihi epistulam esurientis | 1.1 |
| istius. 'Manus' inquit 'praecidantur.' In | |
| quamvis corporis partem potius saevitia incurrat: | |
| cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. | |
| Numquid <nimium> peto tyrannicida? Talem me | 5 |
| dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo | |
| quod de fortuna queri possim mea: qui manus meas | |
| <praecidi voluit ad manus meas> confugit. 'Si | |
| praecideritis' inquit 'manus.' Si irasceris, scribe | |
| potius: 'si occideritis': tyrannicida exitum tyranni | 10 |
| rogo. Non timeo ne quas manus piratae solverunt iudices | |
| alligent. Ex omnibus quae mihi fortuna terra | 2.1 |
| marique privatim mala publiceque congessit, [tyran- | |
| num adulterumque piratas] nihil expertus sum | |
| durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus | |
| meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit | 5 |
| corpori; piratae, quasi beneficio meo viverent, gratis | |
| miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. O | |
| felicem rem <publicam>, quod sublato inimico non | |
| ante tyrannidem navigavi! 'Genui' inquit | |
| '<te>, educavi': nempe istud beneficium et | 10 |
| tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per | |
| te redimere non potes, rem publicam appella. | |
| Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum mani- | |
| bus proiectus est. <In> magnis sceleribus iura | |
| naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi | 15 |
| fratres. Audite novam captivi vocem: tutus sum, si | |
| pater meus nihil habet. Quidquid habes, pro re- | |
| demptione filii mitte; non est quod timeas: non | |
| deerunt tibi alimenta, cum dixeris <te> tyrannicidae | |
| patrem. Pro adultero filio <rogasti; pro tyrannicida | 20 |
| non> rogas: quaerite nunc quomodo tyranni fiant. | |
| CESTI PII Cedo mihi epistulas patris: quaeris | 3.1 |
| unde habeam cum mihi nullas miseris? 'Duplam | |
| dabo pecuniam': apparet, pro unico filio rogat. | |
| 'Duplam pecuniam dabo': unam [pecuniam dabo | |
| iam] summam pro filio, alteram pro tyrannicida. 'Si | 5 |
| manus praecideritis': hoc ne <in> adulteros quidem | |
| licet. 'Non habui pecuniam.' Sed rogare illos | |
| potes et audacter roga: in misericordes piratas incidi. | |
| Quare non alo? quia captum filium tuum—[agere] | |
| parum est si dixero non redemisti. Alere non pos- | 10 |
| sum, perdidi manus. Non credis? epistulas lege. | |
| Duplam pecuniam dabas, avaris dabas, piratis dabas: | |
| sic excusabant piratae ipsi se mihi cum praeciderent | |
| manus: 'pater iussit' aiebant: 'magnum facinus | |
| est, sed magno licet.' 'Egens sum' inquit. Men- | 4.1 |
| tiris. Cedo mihi patris mei censum. 'Quid ergo? | |
| ales patrem?' Dimissus fortasse promittam, cum | |
| rogaveris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas | |
| petis? Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum | 5 |
| —dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. 'Qui non | |
| aluit' inquit 'patrem adligetur': plus de manibus | |
| meis timui. | |
| CORNELI HISPANI Quid me rogarit pater nescio: | |
| publica vindicta cruentum gladium privato tyranno | 10 |
| impressi. Captum me piratae nihil amplius quam | |
| alligaverunt. 'Duplam pecuniam dabo.' Quid? | |
| plus polliceris quam petitur? Unde tantas patrimoni | |
| vires habes? Etiamnunc tamquam <de> tyranni | |
| arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam | 15 |
| nec tyrannus violaverat. Ut pretium piratae con- | |
| stituerunt, gavisus sum: 'quam locuples est pater! | |
| poterat dare etiamsi duplam poposcissent.' Remi- | |
| serunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis. | |
| POMPEI SILONIS Pactus sum de redemptione, | 5.1 |
| scripsi patri: quicumque pro tyrannicida vestro | |
| pependistis, certum habeo, solliciti optastis ut hae | |
| litterae ad patrem pervenirent. 'Egeo' inquit. | |
| Sic subito? quod ex toto emi non debet, duplo emit. | 5 |
| ARELLI FUSCI patris Causam meam tenui apud | |
| eos qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum | |
| egere <se> queritur iste cum manus meas vidit. | |
| Quid mirum si non putaverunt turpe piratae accipere | |
| mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si | 10 |
| sancte vixi, si innocenter, effice ut iste manus meas | |
| qui odit desideret. Tarde mihi epistula solvi vide- | |
| batur. Hoc prorsus ad fabulas repleto sceleribus | |
| nostris saeculo deerat ut narraretur aliquis solutus a | |
| piratis, adligatus a patre. | 15 |
| BLANDI Hic, qui unde vivat non habet, quam care | 6.1 |
| tyrannicidas vestros emancat! Quid ais, pirata fili, | |
| piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec | |
| pirata venditor est? | |
| ROMANI HISPONIS 'Pater piratis salutem': hanc | 5 |
| eripis filio. 'Duplam dabo': quid necesse est? potui | |
| vilius solvi. 'Ut praecidatis manus.' Obstipuerunt | |
| piratae, et cum dimitterent dixerunt: 'indica patri tuo | |
| non omnia piratas vendere.' | |
| MENTONIS Adhuc, iudices, tamquam pro meis | 10 |
| manibus egi; verum confitendum: vobis remissae | |
| sunt. Exhibeo, res publica, piratarum depositum | |
| tibi: manus hae tuae salvae ad te perlatae sunt. | |
| Fac quod voles: illud unum rogo, si peccaverunt, | |
| cuilibet alii vinciendas trade: si isti trades, sic alli- | 15 |
| gabit quomodo solvit: praecidet. | |
| ALFI FLAVI Adhuc qualem optem patrem nescio. | 7.1 |
| Divitem? debilitat. Egentem? adligat. Neutrum mani- | |
| bus meis expedit. 'Duplam dabo ut manus praeci- | |
| datis': filium minus crudelem habuisti. | |
| MARULLI Ut adlata est epistula [qu(a)e], coep- | 5 |
| erunt iam me piratae solvere; ut recitata dupla in | |
| epistula pecunia est, 'hic est' inquam 'pater quem | |
| vobis laudaveram'. | |
| TRIARI Ubi est patrimonium tuum illud quod tyran- | |
| nos instruit, quod adulteros facit? ubi est? Certe in me | 10 |
| nil inpendisti. | |
| Pars altera. IULI BASSI Infelix futura est etiam | 8.1 |
| victoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si | |
| tenuero, hoc tantum consequar, ne fame moriar. | |
| Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria | |
| nescio quae prodigia variis generibus inter se, [et] | 5 |
| iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, | |
| alium qui fratrem, alium qui patrem. Testor, iudices, | |
| omnes cives meos: una servivimus, nemo tyrannidem | |
| me uno sensit magis. Argumentum habeo maximum | |
| quod vivo: non pepercissetis mihi si putassetis me | 10 |
| patrem tyranni. Dum inter se pugnant, vicit res | |
| publica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter | |
| se tyrannidem exercuerunt. Habebat iste nescio | |
| quam uxorem, quam in arce cognoverat. Si alligare | |
| te possem, proficiscentem alligassem. Non opus est | 9.1 |
| tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: magna | |
| mihi omnia sunt; tu mecum alimenta partire. Nolo | |
| me tam bene alas quam ego te alui; nolo ignoscas | |
| mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: | 5 |
| posce flagella, scinde rugas. Ustus es? subice ignes, | |
| semimortuam hanc faciem, quae tantum in con- | |
| tumeliam suam spirat, quia extingui non potest, | |
| exure. Si parum est, fac quod ais ne piratas quidem | |
| fecisse, manus praecide. Exhibeo tibi. Hae sunt | 10 |
| illae quae quidlibet scribunt. Ubi est gladius tuus? | |
| stringe. Tyranno licuit vulnere mori; adulter uno | |
| ictu breviter confectus est: pater te pro beneficio | |
| similem sortem rogo. Ne tu quidem apud piratas | |
| famem timuisti. Neminem tyrannus sic torsit. | 15 |
| PORCI LATRONIS Fili, nihil amplius quam famem | 10.1 |
| deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio | |
| peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam | |
| tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: | |
| [ut] tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et | 5 |
| vincto simillimus; tu in solitudine mei, ego in | |
| omnium meorum solitudine; tu lucem non videbas, | |
| ego etiam oderam. Hoc unum inter nos interest, | |
| quod tu etiam a piratis cibum accepisti. | |
| BLANDI Deprecabar non pro adultero sed pro | 10 |
| domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, | |
| patrem respergeret. Roganti mihi et has inter- | |
| ponenti manus paene praecidit. Haec sententia | |
| deridebatur a Latrone tamquam puerilis: hoc ei pro- | |
| visum est, ut aliquem ex suis reliquisse videatur quem | 15 |
| non occiderit. | |
| VIBI RUFI Hae nempe scripserunt epistulam | |
| manus: praebeo; praecide et ale. | |
| POMPEI SILONIS 'Liberi parentes alant aut vin- | |
| ciantur.' Ad te legem meam transfero: licet alliges, | 20 |
| et alas. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Fere <omnes> hac usi sunt divisione: | 11.1 |
| an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis | |
| pater a filio alendus sit. <Latro> dixit legem hanc | |
| pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. | |
| Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc | 5 |
| quaestionem Latro in haec divisit: an alendus sit | |
| quod filium a piratis non redemit: hoc loco quaesit an | |
| non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an | |
| alendus sit etiamsi praecidi filii manus voluit; novis- | |
| sime: an praecidi voluerit. | 10 |
| Hispo Romanius separatim quasi iuris quaestionem | 12.1 |
| fecit: an qui non redemit filium non possit ab eo ali- | |
| menta petere. Sed hoc utraque quaestio continet, ut | |
| aiebat Gallio, et prior, in qua quaeritur an omnis | |
| pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium | 5 |
| excaecaverit? quid si quis non redemerit? et cum ad | |
| alteram quaestionem ventum est, in qua quaeritur an | |
| hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non | |
| alatur quam quod non redemit, quam quod duplam | |
| promisit ut manus praeciderentur. Graecorum im- | 10 |
| probam quaestionem satis erit in eiusmodi contro- | |
| versiis semel aut iterum adnotasse: an in | |
| tyrannicidam uti pater hac lege possit; quasi sacras | |
| et publicas manus esse in quas sibi ne piratae quidem | |
| licere quicquam putent. Nostri hoc genus quaes- | 15 |
| tionis submoverunt. | |
| Silo Pompeius non eis tantum usus est quibus | 13.1 |
| ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali quod | |
| non redemisset filium et quod praecidi manus filio | |
| voluisset, sed a privatis causis transit ad publicam | |
| causam; dixit enim non debere ali hominem per- | 5 |
| niciosum rei publicae, qui tyrannum filium habuisset, | |
| qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui vindi- | |
| caret; et negavit ullam aliam illi causam esse perse- | |
| quendi tyrannicidam nisi libertatem publicam et | |
| descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per | 10 |
| liberos non posset per piratas tyrannidem exercentis: | |
| quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. | |
| Et illud in hac parte laudatum est [a] Silone decla- | |
| mante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni | |
| patrem; omnibus faventibus illum fame necandum; | 15 |
| et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, ad- | |
| iecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyran- | |
| nicidae pater es. Blandus hunc sensum, cum postero | |
| die declamaret, in ironiam vertit, et, cum obiecisset | |
| quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum aver- | 20 |
| sari; habet quod adponat: et adulteri pater est. | |
| Colorem pro patre alius alium introduxit. Fuscus | 14.1 |
| iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in | |
| conspectu patris occidisset, et huic loco vehementer | |
| institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecis- | |
| set. 'Iratus' inquit 'ob hoc ipsum fui, quod hoc | 5 |
| scelere etiam tyrannicidium inquinaveras; adparet te | |
| morbo quodam adversus tuos furere.' Et servavit | |
| hunc actionis tenorem: 'iratus fui hodieque irascor | |
| nec queror': nec se demisit in preces aut rogavit, | |
| sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epi- | 10 |
| stulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo | |
| animo ut manus tibi praeciderentur, sed ut expro- | |
| brarem tibi cruentatas in conspectu patris fraterno | |
| sanguine manus. Tuto autem scribebam; sciebam | |
| enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent, | 15 |
| quam non mittebam: denique nec praeciderunt. Et | |
| si sperassent, utique praecidissent: sed apparuit illas | |
| epistulas irascentis esse, non promittentis. In ultimo | |
| descripsit quam miser futurus esset alimenta acci- | |
| piens <ab> illis manibus quas paulo ante spectaverit | 20 |
| fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat prae- | |
| ceptore suo dicente summa cum admiratione ex- | |
| ceptum, illud Homeri <in> Priamo dictum: | |
| <καὶ κύσε χεῖρας | |
| δεινάς, ἀνδροφόνους, αἵ οἱ πολέας ατάνον υἷας.> | 25 |
| Silo Pompeius et ipse iram fassus est: aiebat enim | 15.1 |
| non habiturum fidem si negasset iratum fuisse; sed | |
| irae causam non dixit quam Fuscus; transeundas | |
| aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc | |
| causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod | 5 |
| invito se navigasset, cum videret <se> senem, orbum, | |
| iam paene egentem: iam tum illum fugisse ne aleret; | |
| et ad preces patrem deduxit et rogavit in epilogo | |
| filium. | |
| Et Sparsum hoc colore declamasse memini, hominem | 10 |
| inter scholasticos sanum, inter sanos scholasticum. | |
| Cestius colore longe alio usus est; dixit non iram | 16.1 |
| fuisse illam patris, sed calliditatem: 'Non habebam' | |
| inquit 'unde redimerem. Quem rogarem pecuniam in | |
| tam avara civitate, in qua ne filii quidem patres alunt? | |
| Usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed | 5 |
| avaros. Volui efficere ut et desperarent posse illum | |
| redimi et propter hoc supervacuum [et cum] futurum | |
| dimitterent. An prudenter cogitaverim nescio; interim | |
| feliciter cogitavi: post epistulas illas quas accusat | |
| dimissus est.' | 10 |
| Latro totum se ab istis removit coloribus, et advo- | |
| cavit vires suas tanto totius actionis impetu ut at- | |
| tonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: | |
| Nescio quid scripserim. Olim iam mihi excussa mens | |
| est. Ex quo vidi filium unum in arce, alterum in adul- | 15 |
| terio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili | |
| morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, | |
| senex, odi meos. Hic color illius viribus adprobandus | |
| est; quanta enim vi opus est ut aliquis accusando se | |
| miserabilem faciat! | 20 |
| Albucius omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum | 17.1 |
| esset, patronum patri dedit nec voluit narrare. A | |
| propositione coepit: alimenta pater a filio petit; | |
| deinde cum ad defendendum venit quod scripsit | |
| duplam se daturum si manus praecidissent, primum | 5 |
| Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: | |
| nescit quid fecerit, <in> insaniam malis actus est. | |
| Hic philosophumenon locum introduxit quomodo | |
| animi magnis calamitatibus everterentur; deinde | |
| anthypophoran sumpsit: mentiris; ille vero iratus | 10 |
| fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito | |
| fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera | |
| obiecit, quod occupasse <arcem> fratrem suum | |
| ignorasset [aut dissimulavit], ut tyrannicidio quoque | |
| eius commendationem detraheret. Deinde ad illum | 15 |
| colorem redit Cestianum: 'Sed puto illum consilio | |
| fecisse quae fecit. Quid ergo? quid iste tamen dicit? | |
| †quare scripsisse?† Nihil dicit; flet, mori vult, sed | |
| non fame.' | |
| In hac declamatione Albucius hanc sententiam | 18.1 |
| dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem | |
| quem cani das patri non das? | |
| Glycon egregie dixit: ἐλεήσατε αὐτόν· υἱὸς | |
| κινδυνεύει πατέρα θρέψαι. | 5 |
| Gargonius fuit Buteonis auditor, postea scholae | |
| quoque successor, vocis obtusae sed pugnacissimae, | |
| cui Barrus scurra rem venustissimam dixit: centum | |
| raucorum vocem habes. Hic putavit se vafrum | |
| colorem excogitasse pro patre: Ego, inquit, dictavi: | 10 |
| 'duplam dabo, si manus non praecideritis.' Lib- | |
| rario una syllaba excidit 'non,' et scripsit 'si prae- | |
| cideritis.' Digna res quae voce illa diceretur. | |
| Artemon dixit: φιλότεκνε πάτερ, καὶ σοὶ τιμωρεῖν | |
| ἀποκνεῖ τις; | 15 |
| Adaeus dixit: εἴδομεν ταχινὸν σκάφος. καὶ τίς | |
| τῶν ἀντιώντων ἐν τούτῳ τῷ σκάφει πατήρ ἐστιν; | |
| Nicetes dixit: 'διπλᾶ δώσω ἄν ἀποκόψητε τὰς | |
| χεῖρας.' ἐζήτουν οἱ πειραταί· μή τι ἐτυράννηαας; μή | |
| τι ἐμοίχευσας; | 20 |