| Ter Fortis | |
| Qui ter fortiter fecerit, militia vacet. | 1.8.pr.1 |
| Ter fortem pater in aciem quarto volentem | |
| exire retinet; nolentem abdicat. | |
| PORCI LATRONIS Miserrimus pater, iam non | 1.1 |
| viderem filium nisi abdicarem. Fortis plus quam legi | |
| aut patri <satis> est, tertio mihi non redit sed relatus | |
| est. Quod patriae superest patri vindico. Fugit me | |
| filius, et quidem ad hostem? Quousque pavidus | 5 |
| proeliorum nuntios expectabo? Filii mihi vacatio- | |
| nem peto. | |
| CESTI PII Abdico filium ut habeam. Non minus | |
| vacatio mea rei publicae profuit quam militia: duxi | |
| uxorem. (Sic descendit in narrationem.) Tertio | 10 |
| audivi velut denuntiantes deos, faceret adulescens iam | |
| felicitatis suae finem. Ego advocationem in unam | |
| pugnam petii: accidat, inquam, quidquid timeo si | |
| illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus | |
| sum. 'Non timeo' inquit: hoc est cur timeam. | 15 |
| Obicitur mihi quod me filius oderit? | |
| ARELLI FUSCI patris O me filio pugnante iam las- | 2.1 |
| sum! Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod viri | |
| fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis | |
| notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. Miraris | |
| si quod legi satis est patri nimis est? 'Numquid | 5 |
| luxuriam' inquit 'obicis?' Ego vero te etiam | |
| hortari possum in voluptates. Quousque duro cas- | |
| trorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico | |
| rumpes? quousque cruentus vives? Simus hilares: | |
| trium victoriarum vota solvenda sunt. Tot acies | 10 |
| sustinuisti, tot vulnera; possum cum re publica | |
| queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: | |
| 'malo gloriam quam vitam'; hoc ergo me exanimat, | |
| quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce | |
| bello. | 15 |
| POMPEI SILONIS Causa mihi abdicandi est, ne sine | 3.1 |
| filio vivam, quem tam diu non viderem nisi abdicarem. | |
| Abdicatio mea in potestate abdicati est. | |
| ROMANI HISPONIS Quid fatigante felicitatem | |
| molestius est? quid expectas donec castris eiciaris? | 5 |
| MENTONIS Erubescit res publica tam cicatricoso | |
| milite uti. Non oportet tantam virtutem sine suc- | |
| cessore concidere: ducenda uxor est; sed iam nunc | |
| te admoneo ne unum tollas. | |
| CORNELI HISPANI Non ante te retinere coepi | 10 |
| quam dimisit res publica. Nullum iam tibi vulnus | |
| nisi per cicatricem inprimi potest. Adhuc diutius | |
| fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum | |
| sanatus es. | |
| IUNI OTHONIS patris Optimus virtutis finis est, ante- | 15 |
| quam deficias desinere. | |
| Ex altera parte . . . . ter fortiter . . . Certe pug- | 4.1 |
| nare abdicatis licet. | |
| ALBUCI SILI Quis hic subitus insonuit tumultus? | |
| Numquid imperator vocat? Venio. Plurimum in | |
| prima acie laboravi. Pudet me: ter victi militant. | 5 |
| P. ASPRENATIS Quousque, inquit, periclitaberis? | |
| Bene habet, iudices: pater me putat dignum esse qui | |
| salvus sim. Senator post sexagesimum et quintum | |
| annum in curiam venire non cogitur, non vetatur. Prae- | |
| torio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus | 10 |
| diebus: numquid necesse est? Quidquid aut praemii | |
| aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; | |
| alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iungitur. | |
| Pareo tibi, pater, qui gloria nos inmortales fieri | |
| dicebas, qui ex acie redeuntis vulnera osculabaris: ad | 5.1 |
| haec nova et diversa imperia subito me circumagi | |
| putas posse? Non ita est: ille in nos dominatur | |
| affectus qui animum primus intravit. Luxuria, | |
| avaritia, desidia, invidia, timor non dediscuntur, et | 5 |
| cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: | |
| tam etiam vitiorum tenaces sumus. Crede mihi, | |
| pater: non sum mei iuris cum ille proelii clamor | |
| exortus est: invadere hostes libet, obstantis cuneos | |
| gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum | 10 |
| tuam trinis hostium spoliis adornavit, huic suppli- | |
| cationes illas debes, propter hunc me etiam cum | |
| abdicas diligis. Non animus, non lingua constat; in | |
| alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris | |
| non sedet. Ad obsidendum hostem, ad occupandum | 6.1 |
| castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus | |
| ire iusseris: non animo<siorem videbis militem>; | |
| otium imperas animo non otioso. Quotienscumque | |
| tumultus aliquis exortus est, in me omnium civium deri- | 5 |
| guntur oculi, meas spectant manus; et adhuc—verum | |
| dicendum est—nihil patria debet mihi: numquam pugnavi | |
| nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, | |
| quem vitae cursum agamus? eadem pericula nos | |
| ubique circumstant et totidem ad mortem viae sunt. | 10 |
| Interdum continuatus labor firmiores facit: saepe | |
| quod corroboraverat, desidia consumpsit. | |
| MARULLI Sine me aliquod meritum in patriam | |
| conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo | |
| et abdicatus, nec verebor ne inutilis sit opera mea | 15 |
| patriae. Athenienses abdicato vicerunt duce: quantum | |
| inter me et illum interest! ille abdicationem virtute | |
| delevit, ego merui. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Prima quaestio illa ab omnibus facta est | 7.1 |
| vulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit abdicari | |
| possit; deinde: an debeat; haec tota tractationis est. | |
| Graeci illam quaestionem primam solent temptare, | |
| quam Romanae aures non ferunt: an vir fortis abdi- | 5 |
| cari possit. Non video autem quid adlaturi sint | |
| quare non possit: nam quod et vir fortis est et totiens | |
| fortiter fecit non plus iuris illi adfert sed plus com- | |
| mendationis. | |
| Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; | 8.1 |
| voluerunt enim videri invisum filio patrem: itaque | |
| illum malle cum hostibus vivere quam cum patre. | |
| Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem | |
| gloriae et propter <id> ipsum patri et moderandum | 5 |
| et continendum. Quidam ex toto ad patris indul- | |
| gentiam refugerunt, et non disputaverunt hoc modo | |
| quo Silo Pompeius disputavit, qui sic divisit ut diceret: | |
| etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia | |
| patrem habes, desinere debes, quia pater vetat; aut | 9.1 |
| illo modo quo Gallio, qui sic divisit hanc partem: hoc | |
| impero rei publicae causa, tua causa, mea causa. | |
| Sequentia duo videtis quemadmodum potuerit im- | |
| plere: illud, rei publicae causa se imperasse, sic | 5 |
| tractavit: primum, ut pluribus iuvenibus pateat ad | |
| virtutem aditus, non debere omnem occasionem | |
| fortiter faciendi ab uno occupari. Deinde: expedire | |
| rei publicae non videri tantum ex uno pendere; | |
| futurum ut animi et hostium crescerent et suorum | 10 |
| frangerentur si casu ter fortis occidisset. Ad ulti- | |
| mum: utile esse rei publicae ter fortem servari ut sit | |
| qui ostendatur iuventuti; iam illum magis posse orna- | |
| mentum esse quam praesidium. Illum sensum | |
| veterem: 'iam pro viro forti nescio quid etiam lex | 15 |
| timet' hoc loco Gallio posuit: 'haec quoque' inquit | |
| 'ter viro forti aut diffidit aut consulit.' | |
| Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus | 10.1 |
| est Blandus, qui dixit: Militia tibi supervacua est, | |
| invidiosa est, periculosa est. Supervacua est quia | |
| non cogeris, immo verecunde vetaris. Gloriae causa | |
| aliquis militat: consecutus es gloriam; vacationis | 5 |
| causa: consecutus es; praemii <causa>: tria domi | |
| praemia sunt; et sic transit ut diceret invidiosum esse | |
| unum hominem totiens optare omnes honores inter- | |
| cipere; quam periculosa res esset invidia, quam | |
| magnos viros oppressisset. Hic exempla. Peri- | 10 |
| culosam esse militiam eodem modo collegit quo | |
| ceteri; illud unum [non] adiecit de lege, non posse | |
| iam illum fortiter facere quia omnes illum hostes | |
| peterent: 'et [adiecit] ideo lex ter fortem dimisit; | |
| scit illum iam observari ab hoste.' | 15 |
| His ergo omissis illi qui amantem patrem in- | 11.1 |
| duxerunt hoc genere egerunt: 'non possum pati, | |
| non possum desiderium tui sustinere.' Hoc loco | |
| Aeschines ex novis declamatoribus, cum diceret: non | |
| me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus ad- | 5 |
| miranda virtus; 'confitebor' inquit 'adfectus patris, | |
| quos ut quisque volet interpretetur: οὕτως ἂν καὶ | |
| δειλὸν ἐφίλουν.' Videbatur hic, dum indulgentiam | |
| exprimit, non servasse dignitatem patris. | |
| Placebat autem Latroni potius ratione retinere | 10 |
| patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem | |
| locum et adfectus. | |
| Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit | 12.1 |
| enim se non negare rei publicae viri fortis opera, sed | |
| ad necessarios casus reservare. Si magnum aliquod | |
| bellum incidat, tunc et veteranos vocari ad arma. Et | |
| illa sententia eius hoc loco valde laudata est: 'nunc | 5 |
| illi militent quibus necesse est; tu militabis si erit | |
| necesse.' Sic venisse populum Romanum ad Scipio- | |
| nem Aemilianum cum maius bellum Numantinum | |
| apparuisset quam quod sustinere alii duces possent; | |
| magnum intervallum inter Carthaginem et Numan- | 10 |
| tiam Scipioni datum. Sic ad Pompeium cum piratae | |
| maria clausissent. Magna praesidia non esse con- | |
| sumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse | |
| sententiam: videlicet ad hos casus lex ter fortem se- | |
| posuit. | 15 |
| A parte filii colorem induxerunt quidam ut illum | 13.1 |
| cupidum gloriae et bellicosum facerent. Nicetes | |
| quidem hoc usus est verbo: παραστήσομεν αὐτὸν τοῖς | |
| δικασταῖς ἀρειμάνιον, et sic egit ut quereretur quod | |
| cessarent manus suae, quod inermes essent. Latroni | 5 |
| non placebat hic color: malebat adulescentem | |
| iudicio quam morbo militare. Hoc est, inquit, quod | |
| pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis | |
| gloriam temerarium, sanguinarium, quem nec pater | |
| possit retinere nec lex dimittere. | 10 |
| Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento, qui | 14.1 |
| dixit semel tantum militare se velle ut aliquid vide- | |
| retur rei publicae supra legem praestitisse. Quidam | |
| perpetuam denuntiaverunt militiam: quamdiu vires | |
| fuissent, non defuturum rei publicae virum fortem. | 5 |
| Non probabat hunc colorem Latro; negabat patri | |
| abscidendam spem filii in perpetuum. Vibius Rufus | |
| hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: per- | |
| venire ad se voces invidentium illas: 'numquid | |
| amplius pugnavit quam quantum necesse illi fuit?' | 10 |
| Quidam hoc quoque compositum et simulatum inter | |
| nos putaverunt, ut ego militare vellem, tu vetares. | |
| Latro vehementer egit a parte patris, et adiecit: | 15.1 |
| abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, | |
| tenebo, novissime ante limen exeuntis cadaver hoc | |
| sternam: ut ad hostem pervenias, patrem calca. | |
| Putabat Plancus, summus amator Latronis, hunc | 5 |
| sensum a Latrone fortius dictum, a Lesbocle Graeco | |
| tenerius, qui dixit sic: κείσομαι· ὡς τεῖχος, <ὡς> | |
| τάφρον ὑπέρβηθι καὶ πατέρα. | |
| Fuscus Arellius religiosum patrem induxit ominibus | |
| territum; aiebat praeceptorem suum in hac contro- | 10 |
| versia describentem pericula futuri proelii ab hoc | |
| Homeri versu coepisse: δαιμόνιε, φθίσει σε τὸ σὸν | |
| μένος. | |
| Glycon dixit: ὄψεσθε πῶς θανάτου καταφρονῶ. | |
| τούτου πατήρ εἰμι. | 15 |
| Diocles Carystius dixit: ἂν ἐπιτύχῃς, μίαν | |
| προσθήσεις ἀριστείαν· ἂν ἀποτύχῃς, τρεῖς ἀριστείας | |
| ἀπολέσεις. | |
| Glycon dixit: οὐκ ἔστιν εὐοιωνιστὸν ὑπὸ κλαίοντος | 16.1 |
| προπέμπεσθαι. | |
| Aeschines, non ille orator—tunc enim non decla- | |
| mandi studium erat—, sed hic ex declamatoribus | |
| novis dixit, cum denuntiaret filio periculum et prae- | 5 |
| sagiis tangi se diceret: ἔστιν τι πατὴρ εἰς υἱοῦ τύχην | |
| μαντικώτατον. | |
| Diocles Carystius dixit sententiam quae non in | |
| declamatione tantum posset placere sed etiam in | |
| solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae varie- | 10 |
| tate locum diceret: μία γάρ ἐστιν πρὸς τύχην | |
| ἀσφάλεια τὸ μὴ πολλάκις αὐτὴν πειρᾶσαι. | |
| Dorion dixit rem paulo quidem elatiorem quam | |
| pressa et civilis oratio recipit, sed qua egregie at- | |
| tonitos patris adfectus exprimeret: τίς ἐπιθυμία, | 15 |
| τέκνον, ᾑμαγμένα πιεῖν, ᾑμαγμένα φαγεῖν; φοβοῦμαι | |
| μή που παράταξις, μή που λοιμός, μή που πάθη σ’ | |
| ἕλῃ· φοβοῦμαι περὶ τῆς οἰκουμένης. τί, τέκνον, | |
| θρυλῶ; |