| Liber Secundus | |
| Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. | |
| Cum repeterem quos umquam bene declamantes | 2.pr.1.1 |
| audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philo- | |
| sophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in | |
| declamando quantae postea in disputando fuit. | |
| Exercebatur apud Arellium Fuscum, cuius genus | 5 |
| dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut simi- | |
| litudinem eius effugeret quam inpenderat ut expri- | |
| meret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida | |
| quidem sed operosa et implicata, cultus nimis ad- | |
| quisitus, conpositio verborum mollior quam ut illam | 10 |
| tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se | |
| animus pati posset; summa inaequalitas orationis, | |
| quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et | |
| effusa: principia, argumenta, narrationes aride dice- | |
| bantur, in descriptionibus extra legem omnibus | 15 |
| verbis dummodo niterent permissa libertas; nihil | |
| acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio | |
| et magis lasciva quam laeta. | |
| Ab hac cito se Fabianus separavit, et luxuriam | 2.1 |
| quidem cum voluit abiecit, obscuritatem non potuit | |
| evadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta | |
| est. Saepe minus quam audienti satis est eloquitur, | |
| et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi | 5 |
| antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia. | |
| Quaedam tam subito desinunt ut non brevia sint sed | |
| abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sen- | |
| tentias, et, quotiens inciderat aliqua materia quae | |
| convicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis | 10 |
| quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille | |
| pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius | |
| non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis | |
| et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla | |
| contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut | 15 |
| iniussa fluerent. Iam videlicet conpositus et pacatus | |
| animus; cum veros conpressisset adfectus et iram | |
| doloremque procul expulisset, parum bene imitari | |
| poterat quae effugerat. Suasoriis aptior erat; | 3.1 |
| locorum habitus fluminumque decursus et urbium | |
| situs moresque populorum nemo descripsit abun- | |
| dantius. Numquam inopia verbi substitit, sed velo- | |
| cissimo ac facillimo cursu omnes res beata | 5 |
| circumfluebat oratio. | |
| Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero quia | |
| video animum tuum a civilibus officiis abhorrentem et | |
| ab omni ambitu aversum hoc unum concupiscentem, | |
| nihil concupiscere. Tu eloquentiae tamen studeas: | 10 |
| facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit | |
| etiam quos non sibi exercet. Nec est quod insidias | |
| tibi putes fieri, quasi id agam ut te bene cedentis | |
| studii favor teneat. Ego vero non sum bonae mentis | |
| impedimentum: perge quo inclinat animus, et | 15 |
| paterno contentus ordine subduc fortunae magnam | |
| tui partem. | |
| Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus | 4.1 |
| tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et | |
| hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi boni- | |
| tate eius ut illo male utaris. Sed quoniam fratribus | |
| tuis ambitiosa curae sunt foroque se et honoribus | 5 |
| parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, | |
| ego quoque eius alioqui processus avidus et hortator | |
| laudatorque vel periculosae dum honestae modo in- | |
| dustriae duobus filiis navigantibus te in portu retineo. | |
| Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas | 10 |
| declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui | |
| aliquando cum Sextium audiret nihilominus decla- | |
| mitabat, et tam diligenter ut putares illum illi studio | |
| parari, non per illud alteri praeparari. Habuit et | 5.1 |
| Blandum rhetorem praeceptorem, qui <primus> | |
| eques Romanus Romae docuit; ante illum intra | |
| libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae con- | |
| tinebantur, et minime probabili more turpe erat | 5 |
| docere quod honestum erat discere. Nam primus | |
| omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone | |
| Plotius. Apud Blandum diutius quam apud Fuscum | |
| Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo | |
| tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae | 10 |
| causa. Scio futurum ut auditis eius sententiis | |
| cupiatis multas audire. Sed nec ille diu decla- | |
| mationibus vacavit et ego tanto minorem natu quam | |
| ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens | |
| volueram. In hunc ergo libellum quaecumque ab | 15 |
| illo dicta teneo conferam. |