| Adoptandus post Tres Abdicatos | |
| Dives tres filios abdicavit. Petit a paupere | 2.1.pr.1 |
| unicum filium in adoptionem. Pauper dare vult; | |
| nolentem ire abdicat. | |
| PORCI LATRONIS Hancine meam esse fortunam? | 1.1 |
| eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista videlicet | |
| domus adulescentem me non capit, quae te senem | |
| fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella | |
| civilia aurato Capitolio gessimus. Divitias putas | 5 |
| aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim | |
| cum ipsis dominis veneunt? Denuntio tibi, dives: | |
| etiamsi venero, dabo operam, quod in tua domo facil- | |
| limum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra ex- | |
| pectationem accidunt, numquam tamen futurum putavi | 10 |
| ut aut pater meus liberos odisset aut dives concupisceret. | |
| Non desidero patrimonium; fragilis et caduca felicitas | |
| est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum peri- | |
| culo nitor: et sine causa saepe fovit et sine ratione | |
| destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine | 15 |
| comite fugientem; vidi <ab> ambitiosa turba clien- | |
| tium limina deserta sub domino sectore venalia. | |
| Nam quid ex summis opibus ad egestatem devolutos | |
| loquar? Multa tibi succurrent exempla, etiamsi in | |
| una domo quaeras. | 20 |
| RUFI VIBI Habendos esse liberos is quoque | 2.1 |
| iudicat qui non libentissime habet. Ego illos in | |
| frivola invitavi nostra: qui illis meam promisi | |
| domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero ab- | |
| dicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: | 5 |
| haec est contumacia mea. Dives filium non habet: | |
| me dabis; dives reduxerit suos: me recipies; ita non | |
| adoptari sed commodari recuso. | |
| CESTI PII Accipe vitae meae testem, quod magni | 3.1 |
| aestimas, divitem, cui placere difficile est. Vultis | |
| scire quare patrem non relinquam? quia genuit me, | |
| quia educavit, quia abdicavit. Diu dubitavi ille ami- | |
| cum temptaret an hic filium. 'Abdico' inquit. Hoc | 5 |
| pater verus! quid ab eo qui adoptabit sperare pos- | |
| sum? | |
| Narratio CESTI PII Dives sustulit unum filium: | |
| non fuit contentus; quid enim erat diviti unus? tres | |
| sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicavit | 10 |
| unum, alterum, tertium. Iam nihil diviti putatis | |
| superesse? quartum addet. | |
| ARELLI FUSCI patris Quisquis es avarus pecuniae | 4.1 |
| custos inmensique cultor soli: cum multa quaesieris, | |
| poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba | |
| iuvenum sine patre. Impera quod vis: navigabo, | |
| militabo, dummodo ubicumque fuero tuus sim. Ita | 5 |
| nos pauperes sumus, qui habemus quod divites rogent? | |
| Unde talem patrem? non irasceris nisi ut ames. | |
| Quid porro? ista patrimonia, in quae male sani | |
| ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? Mille cor- | |
| ruentium inter divitias suas exempla referebas, et | 10 |
| inter illa ponebas et divitis domum. Merito abdi- | |
| casti an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot | |
| eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem | |
| nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum | |
| agam. Quae apud nos frugalitas est, apud illos | 15 |
| humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis. | 5.1 |
| Colit etiamnunc in Capitolio casam victor omnium | |
| gentium populus, cuius tantam felicitatem nemo | |
| miratur; merito potens est: nempe ab eius origine | |
| est qui non reliquit patrem. Egredientem te certe | 5 |
| domo redeuntemque comitabor nec nisi in limine | |
| deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauper- | |
| tatem quam patrem: utrique consuevi. Non possum | |
| agere in domo divitis filium. Si carum tibi servum | |
| venderes, quaereres numquid saevus emptor esset. | 10 |
| Unam mehercule horam qua tibi irato satis faciam ter | |
| pluris omni patrimonio puto. Hoc solum omnium, | |
| quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. | |
| Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene? | |
| de abdicatione? Ego in domum vestram intrabo | 6.1 |
| tamquam ego vos eiecerim? ego ornamenta vestra | |
| occupabo, ut me, si illic quid commisero, <et vester | |
| eiciat> nec meus recipiat pater? Quid est quod aut | |
| negandum mihi aut excusandum sit? Non insanis- | 5 |
| simum dispendiorum malum, non erubescendos | |
| amores neque luxuriantem habitum neque potatus | |
| obicis filio. Haec si non potes, aliqua saltem ex com- | |
| mentariis amici tui describe: madentem unguentis | |
| externis, convulneratum libidinibus, incedentem ut | 10 |
| feminis placeat femina mollius, et cetera quae morbi | |
| non iudici sunt: abdicatio loquax est. Quam te, | 7.1 |
| paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! Ac- | |
| cusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam | |
| laudatorem habeo et eum cui non omnes placent— | |
| hoc enim malo dicere quam 'omnes non placent.' | 5 |
| Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba | |
| lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec | |
| post me alius quem retineas: quamquam ne sic quidem | |
| debuisti dare, quom etiam deos cum votis patris | |
| vidisses certantis. Et tutior adversus fortunam est cui | 10 |
| aliquid post damnum superest, et habemus exemplum | |
| posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter | |
| reges opulentissimus, memento, post terga vinctis | |
| manibus ductus est. Tu, Crasse, post evestigata illa | |
| fugitivorum arma urbis Romanae divitissimus civis, | 15 |
| nunc apud Parthos eges sepulchro quoque. [dicta | 8.1 |
| praeterea illia corruentium] Non refero quotiens | |
| [enim inter divitias suas exemplo] <inter illa> istam | |
| posueris domum meliores perdentem divitiis suis | |
| liberos. Hoc <animo> scio nostros fuisse maiores, | 5 |
| hoc illum Aelium Tuberonem, cuius paupertas virtus | |
| fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem | |
| munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra | |
| ipsa mirantes decora sua circumsteterunt lictores. | |
| Surgite, surgite, miserrimi iuvenes, et meum rogando | 10 |
| patrem vestrum rogare discite. | |
| BLANDI Tres genuit, quattuor abdicat. 'Ab- | 9.1 |
| dico' inquit: apparet unde venias. | |
| GALLI VIBI Si quis me audit adoptari, iam putat | |
| abdicatum. 'Quare <respuis divitias?'> Respon- | |
| deo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam | 5 |
| vicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit | |
| alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego | |
| divitis filiis invidebam, modo illi mihi. Laudat me | |
| pater, cum abdicet, laudo ego patrem, cum abdicer; | |
| haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat | 10 |
| beato patre, ego me meo. | |
| FABIANI PAPIRI Ecce instructi exercitus saepe | 10.1 |
| civium cognatorumque conserturi [praelium] manus | |
| constiterunt et colles equis utrimque complentur et | |
| subinde omnis regio trucidatorum corporibus con- | |
| sternitur; illa tum in multitudine cadaverum vel | 5 |
| spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa homi- | |
| nem adversus hominem in facinus coegit?—nam | |
| neque feris inter se bella sunt nec, si forent, eadem | |
| hominem deceant, placidum proximumque divino | |
| genus; quae tanta vos pestis, cum una stirps | 10 |
| idemque sanguis sitis, quaeve furiae in mutuum san- | |
| guinem egere? quod tantum malum <huic> uni | 11.1 |
| generi vel fato vel forte iniunctum? An, ut convivia | |
| populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium | |
| tanti fuit? Magna enim vero et lauta sunt propter | |
| quae mensam et lacunaria sua <nocentes> potius | 5 |
| quam lucem innocentes intueri maluerint. An, ne | |
| quid ventri negetur libidinique, orbis servitium ex- | |
| petendum est? In quid tandem sic pestiferae istae | |
| divitiae expetuntur si ne in hoc quidem, ut liberis | |
| relinquantur? Quid tandem est quod non divitiae | 10 |
| corruperint? Primum, si inde incipere velis, aedes | |
| ipsas, quas in tantum extruxere ut, cum domus ad | |
| usum ac munimentum paratae sint, nunc periculo, | |
| non praesidio <sint>: tanta altitudo aedificiorum est | |
| tantaeque viarum angustiae ut neque adversus ignem | 15 |
| praesidium nec ex ruinis ullam [villam] in partem | |
| effugium sit. | |
| Ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, | 12.1 |
| caeduntur ubique gentium silvae; aeris ferrique usus, | |
| iam auri quoque, in extruendis et decorandis domibus, | |
| nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque | |
| metuant; qui sive tectis iniectus est <sive> fortuitus, | 5 |
| ruinae et incendia illa urbium excidia sunt; quippe | |
| non defendunt sua, sed in communi periculo ad prae- | |
| dandum <ut> hostes <discurrunt appetunt>que | |
| aliena, et in suis domini a validioribus caeduntur, | |
| <accenduntur> alia ipsaque cum maxume flagrantia | 10 |
| spolium ex alienis ruinis feruntur. In hos ergo exitus | |
| varius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit? | |
| [quam umetis seuere] in hoc pavimentum tessela- | |
| tum et infusum tectis aurum? | |
| O paupertas, quam ignotum bonum es! Quin | 13.1 |
| etiam montes silvasque in domibus marcidis et in | |
| umbra fumoque viridia aut maria amnesque imi- | |
| tantur. Vix possum credere quemquam eorum | |
| vidisse silvas virentisque gramine campos, quos | 5 |
| rapidus amnis ex praecipitio vel, cum per plana in- | |
| fusus est, placidus interfluit; non maria umquam ex | |
| colle vidisse lenta, aut hiberna cum ventis penitus | |
| agitata sunt: quis enim tam pravis oblectare animum | |
| imitamentis possit si vera cognoverit? Videlicet | 10 |
| <haec illis placent> ut infantibus quae tangi con- | |
| prehendique manibus aut sinu possunt; nam magna | |
| non capit exigua mens. Ex hoc litoribus quoque | |
| moles iniungunt congestisque in alto terris exag- | |
| gerant sinus; alii fossis inducunt mare: adeo nullis | 15 |
| gaudere veris sciunt, sed adversum naturam alieno | |
| loco aut terra aut mare mentita aegris oblectamenta | |
| sunt. Et miraris <si> fastidio rerum naturae | |
| laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent? | |
| HISPANI CORNELI Solus omnium abdicor quia me | 14.1 |
| meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? | |
| meretricis amo? aes alienum feci? Dic, dives audiat. | |
| 'Divitem' inquit 'esse te volo': o me abdicandum si | |
| talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater pauper- | 5 |
| tatem, narrabat divitum incommoda, aiebat multos | |
| divites accusatos; ego certe memini abdicatos. | |
| 'Abdico' non est patris mei verbum. | |
| TRIARI Quare abdicas? Numquid dies noctesque | 15.1 |
| inpendo turpibus conviviis? plurimum vivo in lupa- | |
| nari? Si nescis quae crimina obiciantur, ab amico | |
| disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre <miserius? | |
| si omnes boni sunt, quid isto patre> furentius? | 5 |
| ROMANI HISPONIS In hanc ego domum ibo, in qua | |
| aut totiens insanitur a patre aut totiens peccatur in | |
| patrem? Cum prodiero repente dives, dicent | |
| omnes: 'Quis est iste quem magna fortuna non | |
| decet? Haec est divitis quarta abdicatio.' | 10 |
| SILONIS POMPEI Quantumcumque est <tibi>, satis | 16.1 |
| mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam | |
| feram; hoc non mihi primum accidit. Unicus sum | |
| filius et tamen abdicor. Quid videri me velis, nescio: | |
| innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Ut- | 5 |
| cumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum | |
| abdicat; adoptio tres <abdicavit, quartum> abdica- | |
| tura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: | |
| 'in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidis- | |
| ses patrem'; etiamsi non abdicarer, perditurus fui. | 10 |
| Pars altera. LATRONIS PORCI Si nescirem quid | 17.1 |
| mali esset paupertas, nunc intellegerem: abdicationem | |
| filius meus non timet. Fabriciorum imagines Metellis | |
| patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias | |
| adoptio miscuit; etiam abolita saeculis nomina per | 5 |
| successores novos fulgent. Sic illa patriciorum | |
| nobilitas <a> fundamentis urbis [habet] usque in | |
| haec tempora constitit: adoptio fortunae remedium | |
| est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in | |
| angulis divitiarum convictos carpit accusandoque in- | 10 |
| sequi non desinit. Sed nulla materia in rebus | |
| humanis virtutes clarius ostendit: census senatorium | |
| gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe | |
| secernit, census in castris ordinem promovet, census iudices | |
| in foro legit. Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos | 15 |
| mavis sequi quam reducere. | |
| FUSCI ARELLI patris Facilius possum paupertatem | 18.1 |
| laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, | |
| quid Aristiden? tunc paupertas erat saeculi. Quid | |
| loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista | |
| exempla; <tunc> fictiles fuerunt dii. Facile est ubi | 5 |
| non noveris divitias esse pauperem. Quod vos liberis | |
| vestris optatis, ego meo impero. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Non puto vos quaerere quomodo haec | 19.1 |
| controversia divisa sit, cum habeat negotii nihil; | |
| Fuscus tamen sic divisit: dico licuisse mihi adoptari, | |
| dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non | |
| licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit | 5 |
| [verum est] et quod sine iure, quod quidem rationem | |
| habeat, recte fit. Cum de iure diceret, dixit: 'sub | |
| arbitrio' inquit 'patris es.' Si ob hoc subicior patri | |
| quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim; et ad | |
| manum argumentum est: nempe abdicanti respon- | 10 |
| deo. Quid ita? qui respondeo, scilicet id ago ne | |
| desinam filius esse; atque idem ago cum respondeo | |
| emancipanti. Quid enim ad amittendum patrem in- | |
| terest utrum eiciar an transferar? Si non licet recusare, | |
| cur potius abdicas me quam tradis? Cum de officio | 15 |
| diceret, in haec divisit: dico non fuisse dandum sine | |
| magna causa filium in adoptionem; dico multo minus | |
| a te; dico minime illi. | |
| Silo Pompeius sic divisit: coepit a vetere et explosa | 20.1 |
| quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi | |
| in omnia, an ibi tamen non sit parendum quo efficitur ne | |
| pater sit; deinde quaesit an invitus filius dari in adop- | |
| tionem possit: si non potest, an ob id abdicari possit, | 5 |
| quod arbitrio suo usus est; an, ut possit, <possit> | |
| non cum contra voluntatem patris, sed cum male | |
| arbitrio suo utitur. Hic subiecit an hic bene usus sit. | |
| Deinde officii partem tractavit, et ita divisit: turpem | |
| esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. | 10 |
| Cum diceret turpem, dixit: aliena bona invadere et | |
| trium filiorum subsessorem esse et liberis spem recon- | |
| ciliationis paternae eripere quam inhumanum est! | |
| Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adop- | |
| tanti inutilem esse, <sibi inutilem esse>. Cum patri | 15 |
| inutilem diceret, tractavit quam grave esset filio carere | |
| unico, <quanto> gravius eo quem alius concupisceret, et | |
| cum diceret divitem ipsum quoque, qui tot haberet | |
| solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile | |
| adoptare. Cum inutilem [rem] diviti diceret, sic | 20 |
| tractavit: futurum ut ad suos rediret si non adoptas- | |
| set. Hoc loco belle videbatur dixisse: si animum | 21.1 |
| patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: | |
| negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse | |
| sibi diceret, paupertatem laudavit, in divitias invectus | |
| est; dixit se posse divitiis corrumpi, quibus corrumpi | 5 |
| possent exercitus. Cum in divitias inveheretur, | |
| dixit: Aiunt multa vitia divites habere istos et hoc | |
| gravissimum: suos non amant. Nec est quod quis- | |
| quam se putet satis firmum ad repellenda vitia: con- | |
| tactu ipso nocent transeunti. Timeo ne peccare | 10 |
| discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit | |
| futurum ut diviti displiceret propius inspectus; ipsum | |
| amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum | |
| ut abdicaretur si adoptatus <non> placuerit: ego | |
| nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram | 15 |
| adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota | |
| familia expellere insitivum heredem cupiente. | |
| Latro ultimam quaestionem posuit quam fere sole- | 22.1 |
| bat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a divite | |
| noluit, an tamen, <si> id bono adversus patrem | |
| animo fecit, non ignoscendum sit; deinde: an bono | |
| adversus patrem animo fecerit. In hac quaestione | 5 |
| bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus | |
| praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum | |
| manus bono adversus se animo factum, sed consensum | |
| filiorum adversus patres dicturum. †tacitum nescio | |
| quam† | 10 |
| . . . Brocco cuidam non malo rhetori visum erat, qui | 23.1 |
| dixerat adulescentem videri sibi habere operta | |
| quaedam vitia; male de se existimare eum qui ire ad | |
| iudicem strictum innocentiae nollet. | |
| Argentarius omnes priores transit partes, statim ad | 5 |
| hoc venit: debueritne patri parere an non debuerit; | |
| et in figuram contulit declamationem. 'Volo' in- | |
| quit 'aliquis filium abdicet qui petit a patre paupere | |
| ut in adoptionem diviti daretur; quam bonam' | |
| inquit 'causam pater habebit! dicet hic . . . ,' | 10 |
| deinde sic transit, cum declamasset eam contro- | |
| versiam quae posita non erat: 'si ille filius malam | |
| causam habet, ego bonam habeo.' Contulit suam | |
| causam cum illo. | |
| De colore magis quaesitum est: an adulescens | 24.1 |
| debeat in divitem aliquid dicere. Quid enim faciet? | |
| dicet in eum qui tantum honoris illi habet, et in ami- | |
| cum paternum, non dicet in eum quem fugit? Et | |
| illi tamen qui sibi abstinentiam conviciorum impera- | 5 |
| verant non bene praestiterunt; aliquos sententiae dul- | |
| cedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. Aridi | |
| declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: | |
| nihil enim illos sollicitat, nullum schema, nulla sententia. | |
| Sic quae malam faciem habent saepius pudicae sunt: non | 10 |
| animus illis deest, sed corruptor. | |
| Fabianus philosophus hoc colore usus est ut diceret: | 25.1 |
| etiamsi sustinerem alicui tradi, at diviti nollem, et in | |
| divitias dixit, non in divitem: illas esse quae frugali- | |
| tatem, quae pietatem expugnassent, quae malos | |
| patres, malos filios facerent. | 5 |
| Gallus Vibius fuit tam magnae olim eloquentiae quam | |
| postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam | |
| non casu incideret, sed iudicio perveniret; nam dum in- | |
| sanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod | |
| simulabat ad verum redegit. Hic controversiam postero | 10 |
| die quam erat a Fabiano dicta declamavit; solebat | 26.1 |
| autem sic ad locos pervenire, ut amorem descripturus | |
| paene cantantis modo diceret: 'amorem describere | |
| volo' sic tamquam 'bacchari volo'; deinde de- | |
| scribebat et <ut> totiens coepturus repetebat: | 5 |
| 'amorem describere volo.' In hac controversia | |
| plane quod voluit consecutus est, ut divitias nobis in | |
| odium adduceret: saepe enim ingessit: 'divitias | |
| describere volo,' et multa facunde explicuit, cor- | |
| ruptius quam Fabianus sed dulcius. Hoc unum | 10 |
| occurrit in quo pusillum inest insaniae: 'non me | |
| delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia laxi | |
| ruris ergastula: patrem gratis amo.' | |
| Fuscus Arellius [et] hunc colorem dixit: Omini- | 27.1 |
| bus offendor. Cum primum de adoptione ista cogita- | |
| rem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista | |
| domo tres fuisse filios nec esse. Timeo infelicem liberis | |
| domum. Et alias causas dixit—licet enim plura ab- | 5 |
| dicato dicere propter quae non ablegetur—, sed | |
| nunc refero cui rei quisque maxime institerit. | |
| Latro illo colore usus est, sodalem se tribus divitis | |
| filiis fuisse: 'Semper' inquit 'illos colui, immo | |
| adhuc colo. Cum abdicati essent, ego illis suasi ut | 10 |
| tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum | |
| primum tempestivum putabitis, patrem vestrum | |
| rogabit meus. Ecce admonent me aptissimum esse | |
| tempus. Verum est; non potest pater invenire recon- | |
| ciliationis aptius tempus: dives filios quaerit.' | 15 |
| Cestius illo colore: Quos abdicatione non potuit | 28.1 |
| terrere, putat se castigaturum adoptione. Non ille | |
| tuum filium concupiscit: suos corrigit. Cum illos | |
| correctos putaverit, me satis minatum abdicabit. | |
| 'Non faciet' inquit. Atqui neminem adhuc habuit | 5 |
| in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. | |
| Fabianus hoc colore, ut dixi, egit: nolo dives esse. | |
| Rufus Vibius hoc: nescio dives esse. Haec in hoc | |
| loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes | |
| omnibus divitias convenire; nihil est indecentius | 10 |
| novicio divite. Et illud dixit: alius animose loquatur | |
| et ex contemptu divitiarum gloriam petat; ego non | |
| dico: 'dives esse nolo,' sed 'nescio.' | |
| Albucius et ipse divitias insecutus est, et dixit | 29.1 |
| pulchram de Fabricio sententiam: 'munera' inquit | |
| 'regia respuit: cum auro dominum noluit acci- | |
| pere.' Et illum locum egregie tractavit: omnes | |
| cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium pae- | 5 |
| dagogi illic <sunt>; occidere me volet quisquis | |
| frugalissimus fuerit. Non venenum pauperes timent, | |
| non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus. | |
| Silo Pompeius illo colore egit: nemo illi placere | 30.1 |
| potest; ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non | |
| omnes abdicaret. 'Ecce nunc' inquit 'invenit | |
| novam abdicationem, ne quid de reditu sperare pos- | |
| sent.' Et cum multa dixisset in divitem, dixit: non | 5 |
| est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. | |
| Color a parte patris aliquid curae desiderat. Qui- | |
| dam induxerunt patrem cupidum divitiarum, quod | |
| invidiosum est in hoc visum, quia ita divitias filio dare | |
| vult ut filiis eripiat. Itaque Latro optimo colore usus | 10 |
| est: in hoc, inquit, te in adoptionem volo dare, ut | |
| facilius per te abdicati reconcilientur. | |
| Cestius: 'timeo' inquit 'ne abdicer': vellem | |
| timeres. | |
| Albucius hoc colore usus est: summam sibi amici- | 31.1 |
| tiam cum divite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an | |
| filium tolleret: 'tolle' inquit 'in meum patri- | |
| monium; ego istum fratrem liberorum <meorum> | |
| iudicabo.' Itaque cum et tertium abdicaret, dixit: | 5 |
| quid sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc | |
| filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem edu- | |
| casti mihi: si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc | |
| cum illis; si perseveraverint furere, habebo hunc pro illis. | |
| Temptavi statim reducere illum in gratiam cum filiis: | 10 |
| intempestivum erat. Temptavi cogere subtrahendo | |
| meum: respondit, tamquam non posset diviti deesse | |
| filius. | |
| Silo dixit: 'amicus' inquit 'abdicatorum sum.' | 32.1 |
| Quid ergo? mavis inimicum adoptet? Si intraveris | |
| domum, videbis an aliqui animum patris a filiis aver- | |
| tant. 'Si reduxerit' inquit 'illos, quid me fiet?' | |
| Capit divitis domus et quattuor liberos. Si te illi | 5 |
| fratrem gravabuntur, libentissime recipiam. Sic de | |
| me dives meruit, ut illi <et> dare filium paratus sim | |
| et commodare. | |
| Blandus hoc colore egit, ut diceret divitem in- | |
| exorabilem liberis esse. Omnia se fecisse ut illum | 10 |
| placaret; videri esse magnas causas et graves; itaque | |
| certam futuram adoptionem. | |
| Otho Iunius pater solebat difficiles controversias belle | 33.1 |
| dicere, eas in quibus inter silentium et detectionem | |
| medio temperamento opus erat. Edidit quidem quat- | |
| tuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis | |
| libros vocabat: tantum in illis somniorum est. Et hoc | 5 |
| vitium ab antiquis qui artem dicendi tradebant | |
| duxerat; illi enim colores probabant qui non possunt | |
| coargui, non ut somnia, sed ut non essent aliquo | |
| nomine offensui. Sed ridiculum est adfectari quod | |
| falsum probari non possit. Non multum interest in | 10 |
| causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim | |
| credi non debet, alteri non solet. | |
| Otho tamen Iunius bene dicebat has controversias | 34.1 |
| quae suspiciose dicendae erant. Itaque memini | |
| optime illum dicere pro †hac re ne† adulteri reo, in | |
| quem Syriacus Vallius, homo disertus, [ad] calum- | |
| niam iuraverat. Erat genus iudici tale: speciosum | 5 |
| iuvenem dominus suus deprehendisse cum uxore in | |
| cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit; | |
| hoc nomine servum adulteri postulatum dominus non | |
| defendebat, mulier, in quam petebatur praeiudicium, | |
| tuebatur. Opus erat aliquo colore, cum in cubiculo | 10 |
| visa esset cum servo et marito. Otho Iunius nullam | 35.1 |
| rem certam posuit, sed tantum circumventam a viro | |
| mulierem egregie tractavit; cuius actio quam utilis | |
| fuisset, statim adparuit Nigro Bruttedio dicente, qui | |
| hoc colore usus est: arcessitum a domino servum ut | 5 |
| inter se medius et dominam recumberet; illam non | |
| esse passam; maritum indignatum prosiluisse quasi | |
| in corruptorem. <Verbo in hac re aeque corrupto> | |
| usus est quam colore: dixit enim arcessitum servum | |
| ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, | 10 |
| cum secunda actione hunc colorem urgueret, diserte | |
| multa dixit, inter quae et hoc: 'adulterum accusator | |
| in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,' et | |
| paene causam abstulit. [et] Illud autem tum | |
| Syriacus vafre fecit et belle respondit: cum prima | 15 |
| actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus | |
| est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo | |
| cum servo. Niger Bruttedius, cum ageret, obiecit | 36.1 |
| Syriaco quod causam non posuisset, et [non] institit | |
| adsidue quare non appareret quomodo servus sollici- | |
| tatus esset, quomodo perductus in cubiculum. Cum | |
| responderet Syriacus, ait: Primum non apud eundem | 5 |
| praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, | |
| cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non | |
| semper. Deinde <quod> quaeris, Niger, quare ego | |
| non narraverim: ut tu ista narrares feci. Et contra | |
| Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius | 10 |
| fuisset, dixit: Per annos duodecim in officio tuo fui; dic | |
| quid in domo tua peccaverim? Sed haec est consuetudo | |
| vestra: iniuriam vocatis finem servitutis; tamdiu vobis | |
| cordi sumus quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta et | |
| magnis excepta clamoribus cum occurrerent mihi, | 15 |
| praeterire non potui. | |
| Ad Othonem redeo, a quo longius aberravi. Sole- | 37.1 |
| bat hos colores qui silentium et significationem | |
| desiderant bene <dicere>; itaque et hanc contro- | |
| versiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem | |
| abdicatorum et reconciliationis causa faceret. Hoc | 5 |
| non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad | |
| hoc tendentibus, tamquam: 'Non possum' inquit | |
| 'pati sine patre.' Me autem sine te putas pati | |
| posse? quemquam autem patrem putas pati sine | |
| liberis posse? Et illud: credite mihi, impium nihil | 10 |
| de liberis duo patres cogitant. Et illud: 'Recipiat' | |
| inquit 'suos; non possum sine te pati.' Hoc for- | |
| tasse illi placebit, quod ad tuum patrem reverti voles. | |
| Et illud: Non amas abdicatos? domum illorum oc- | |
| cupa. Amas? serva. Dixit et illud: 'libenter' | 38.1 |
| inquit 'pauper sum': et ego. Dicet aliquis: | |
| 'quare ergo in adoptionem diviti filium?' Recipiet | |
| excusationem si dixero: filii mei causa facio; hones- | |
| tius autem nunc facio quam si filii mei <causa> | 5 |
| facerem. Et illud: hoc aut meum consilium est aut | |
| illius aut commune; consentiatis licet: duos senes | |
| iungitis. Et illud: O temerariam adulescentiae et | |
| incautam contumaciam! Fortasse iam supervacua | |
| esset adoptio si non repugnasset. <Et> illud: non | 10 |
| recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo | |
| divite. Et illud in ultimo: Scis et me non invitum | |
| esse pauperem; ego te genui, ego divitias docui con- | |
| temnere; sequere auctoritatem meam. Nihil tur- | |
| piter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei | 15 |
| meae, hoc fieri expedit. 'Quoi?' inquit: mihi, | |
| tibi, diviti; nihil amplius dico. | |
| Totam [inquit] bene dixit controversiam, sed hoc | 39.1 |
| genere ut putares illo dicente sic esse dicendam, | |
| deinde mirareris quid illi suspiciosa actione opus | |
| fuisset cum aperta uti liceret. Belle de hoc vitio | |
| illius Scaurus aiebat illum acta in aurem legere. | 5 |
| Glycon Spyridion ex altera parte satis dulcem dixit | |
| sententiam: ἀγνωμόνως ἀποκηρύττεις ὁμολογῶν | |
| ὅτι ἐφίλησας. Artemon dixit: οὐκ ἔστιν, πάτερ, | |
| τῶν βεβαίων κτημάτων πλοῦτος· ἑνὸς πλουσίου | |
| τρεῖς ἀπόρρητοι ὑπαντῶσιν. Hermagoras dixit: | 10 |
| περιελευσόμεθα τέσσαρες ἑνὸς ἀπόρρητοι. |