| Sacerdos Prostituta | |
| Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. | 1.2.pr.1 |
| Quaedam virgo a piratis capta venit; empta a lenone | |
| et prostituta est. venientes ad se exorabat stipem. mili- | |
| tem, qui ad se venerat, cum exorare non posset, con- | |
| luctantem et vim inferre volentem occidit. accusata et | 5 |
| absoluta et remissa ad suos est. petit sacerdotium. con- | |
| tradicitur. | |
| Sacerdos vestra adhuc in lupanari viveret, nisi hominem | 1.1 |
| occidisset. quo mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas? id | |
| enim deerat, ut eas templa recipiant, quas aut carcer aut lupanar | |
| eiecit. indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. | |
| 'fortuna pati coegit, et misereri debent omnes mei'. at nos non | 5 |
| facimus miserandas sacerdotes, nec est apud nos maximus honor | |
| ultimorum malorum solacium. ita domi custodita est, ut rapi pos- | |
| set; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae peper- | |
| cere piratae, ut lenoni venderent; sic emit leno, ut prostitueret; | |
| sic venientes deprecata est, ut ferro opus esset. movet me re- | 10 |
| spectus omnium virginum, si in civitate nulla inveniri potuit | |
| neque meretrice castior neque homicida purior. nulla est satis | |
| pudica, de qua quaeritur. omnes, inquit, exoravi. si quis dubi- | |
| tabat, an meretrix esset, audiat, quam blanda sit. putemus tres | |
| sacerdotium petere, unam quae capta sit, alteram quae prostiterit, | 15 |
| tertiam quae hominem occiderit: omnibus nego. | |
| Pars altera. Voluerunt dii esse miraculo in captiva liber- | |
| tatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. narrate | |
| sane omnes tamquam ad prostitutam venisse, dum tamquam a | |
| sacerdote discesserint. quam pudica sit, miles ostendit; quam | 20 |
| innocens, iudex; quam felix, reditus. inter tot pericula dii non | |
| servassent, nisi sibi servaturi fuissent. totus populus ad servan- | |
| dam pudicitiam contulit, quidquid ad violandam attulerat. dicat | |
| diis pudicitiam, quibus debet. | |
| Extra. Longe recedendum est ab omni obscenitate et ver- | 25 |
| borum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere | |
| quam verecundiae dicere. |