| Parricida Aequis Sententiis Absolutus | |
| Quidam filium accusavit parricidii. aequis sententiis | 3.2.pr.1 |
| absolutum abdicat. | |
| Minus est iam quod rogo; non peto, ut me a parricida vin- | 1.1 |
| dicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso, sed fugio. quo- | |
| modo iste accusatori parcet, qui patri non pepercit? ergo nihil | |
| medium est inter testamentum et culleum? non absolutus parri- | |
| cida, sed dubius: ut absolvaris, multis tibi sententiis opus est, | 5 |
| ut damneris, una. non absolverunt reum, sed saeculo pepercerunt. | |
| miraris in hac civitate misericordiam, in qua lex absolutionem | |
| et paribus tabulis dat? quaeris, quam multis non placeas? si unum | |
| adiecero, parricida es. absolutionem legi, non innocentiae debes. | |
| absolutus, inquit, sum. non abdico te propter parricidium, sed | 10 |
| propter alia vitia, quae te fecerunt tam credibilem parricidam. | |
| Pars altera. Manifestus adulescentis color est, ut se dicat | |
| patris auctoritate oppressum. |