| LIBRI TERTII | |
| Luxuriosus a Sodalibus Excaecatus | |
| Caecus de publico mille denarios accipiat. | 3.1.pr.1 |
| Decem adulescentes, cum bona comedissent, sortiti | |
| sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et | |
| ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; ex- | |
| caecatus est. petit mille denarios. negantur. | 5 |
| Hi sunt oculi, quos timuistis, mariti. o legem, si excaecat | 1.1 |
| homines, abrogandam! mille denarios nulli res publica dat, nisi | |
| qui invitus accipit. dic nunc: miserere; hoc, cum excaecareris, non | |
| dixisti. res publica debilitatem consolatur, non emit. consumptis | |
| patrimoniis membra conferunt. utilius est rei publicae unum cae- | 5 |
| cum repelli quam novem fieri. non solus a vobis petit alimenta, | |
| sed primus. alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui | |
| propter alimenta debilitatur. sic fit, ubi homines maiorem vitae | |
| partem in tenebris agunt, ut novissime solem quasi supervacuum | |
| fastidiant. | 10 |
| Pars altera. Illis novem nihil daturus est: nulli non favo- | |
| rabilis erit, si eos, a quibus excaecatus est, decipit. 'circumventus | |
| adulescens ab illis novem veteranis consumptoribus solus' inquit | |
| 'novem consentientibus non potui resistere'. omnia ex composito | |
| facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobaverunt; electus | 15 |
| est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum | |
| repugnaret, excaecatus est. si circumventus, inquit, est, perse- | |
| quatur iniuriam, de vi agat, talionem petat. videbimus; primum | |
| est, ut habeat, unde vivat. |