| Domus cum Tyranno Incensa | |
| Damni inlati actio sit. | 3.6.pr.1 |
| Quidam tyrannum ex arce fugientem cum perseque- | |
| retur, in privatam domum conpulit. incendit domum: | |
| tyrannus cum domo conflagravit. praemium accepit. agit | |
| cum illo dominus damni. | 5 |
| Quem exclusisti et quem recepisti? quare nullam aliam do- | 1.1 |
| mum tyrannus petiit? nemo non venienti domum clusit. aditum | |
| in domum non habui qui in arcem habui. non gaudes impen- | |
| disse te aliquid publicae libertati? 'hic est, in cuius domo tyran- | |
| nus occisus est'. tamquam tyrannicida monstraris. redde, inquit, | 5 |
| domum. ita vivo tyranno non perdideras? tyranni amicus, tyranni | |
| satelles, certe, quod negare non potes, hospes. diu expectavi, an | |
| eiceretur tyrannus. facilius potes accusare aut te, qui tam fami- | |
| liaris tyranno fuisti, ut illi tua maxime placeret domus, qui illum | |
| recepisti, aut tyrannum, qui tibi damnum dedit, quod in domum | 10 |
| tuam confugit, aut, ut culpa te liberem, facilius potes accusare | |
| fortunam, quae tyrannum potissimum ad te detulit. | |
| Pars altera. Eius debet esse damnum, cuius praemium est. | |
| non est iniquum eius rei tibi iniuriam inputari, cuius fructum | |
| percepisti. non elegit domum tyrannus—nec enim hoc illi va- | 15 |
| cabat—, sed in eam, quam potuit, inrupit, cum ego in ea non | |
| essem. nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed tyran- | |
| nicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi. accepit prae- | |
| mium maius sine dubio, quasi damnum sarcire deberet. |