| Venenum Furenti Filio Datum | |
| Filio furenti et membra sua lanianti pater venenum | 3.7.pr.1 |
| dedit. accusatur ab uxore malae tractationis. | |
| Non mirum est, quare vivat quae filium perdidit: vivit qui | 1.1 |
| occidit. | |
| Pars altera. Quem cotidie perdebam aliquando extuli. fal- | |
| leris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdi- | |
| disti filium, sed tunc extulisti. | 5 |
| Extra. Alfius Flavus hanc sententiam dixit: ipse sui et | |
| alimentum erat et damnum. hunc Cestius, quasi corrupte dixisset, | |
| obiurgans: apparet, inquit, te poetas studiose legere: iste sensus | |
| eius est, qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed | |
| sententiis implevit. Ovidius enim in libris metamorphoseon dicit: | 10 |
| ipse suos artus lacero divellere morsu | |
| coepit et infelix minuendo corpus alebat. |