| Crux Servi Venenum Domino Negantis | |
| Aeger dominus petit a servo, ut sibi venenum daret; | 3.9.pr.1 |
| non dedit. cavit testamento, ut ab heredibus crucifige- | |
| retur. appellat servus tribunos. | |
| Lex Cornelia, te appello; ecce erus iubet quod tu vetas. | 1.1 |
| ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit | |
| crucem, cum sibi venenum. plura servi crimina confitemur: in- | |
| tempestivas potiones, inutiles cibos desideranti negavit. quid enim | |
| ille non voluit, qui venenum petivit? maluit crucem pati quam | 5 |
| mereri. si vincitur, periturus est, si non vincitur, serviturus ei, | |
| a quo in crucem petitur. ex altera parte lex est, ex altera testa- | |
| mentum, crux utrimque. furiosus servum sine causa voluit oc- | |
| cidere. quaeritis insaniae argumentum? et se voluit occidere. | |
| servo, inquit, tribuni non possunt succurrere. serva natum regem | 10 |
| habuimus; servo indice patefacta est Bruti liberorum cum Tar- | |
| quiniis coniuratio. ergo nihil interest, venenum domino dederit | |
| aliquis an negaverit? etiam ubi remedium est mori, scelus est | |
| occidere. tam cito vos de vita domini servum desperare vultis | |
| quam heredem? mortem si supplicium putas, quid rogas, si bene- | 15 |
| ficium, quid minaris? venenum quisquam obicit nisi datum? ullum | |
| tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus, ut | |
| ipse plurimum posset, plus valere quam se voluit? venenum | |
| habere scelus est tam magnum quam dominum occidere. | |
| Pars altera. Mori volens elegit huic ministerio nequissimum | 20 |
| servum, audacem, infestum sibi. ille non saluti consuluit domini, | |
| quem videbat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius ex- | |
| tendit. servus erilis imperii non censor est, sed minister. agitur | |
| de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si <servi> | |
| vivorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni. itane, furcifer, | 25 |
| tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo? |