| Metellus Caecatus | |
| Sacerdos integer sit. | 4.2.pr.1 |
| Metellus pontifex, cum arderet Vestae templum, dum | |
| Palladium rapit, oculos perdidit. sacerdotium illi negatur. | |
| Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metel- | 1.1 |
| lum habuisses. sacrorum causam ago, non Metelli: plus illorum | |
| interest, ne Metellum sacerdotem, quam Metelli, ne sacerdotium | |
| perdat. non erat tantus Metellus, cum illi sacerdotium dedimus. | |
| civitas sollicita pendebat; duo periclitabantur, quibus nihil habebat | 5 |
| populus pretiosius, sacra et Metellus. o faciendum sacerdotem, nisi | |
| esset! lex integrum ad animum refert, non ad corpus. lex hoc aesti- | |
| mari tunc voluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. | |
| habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: servavit sacra nec vidit. | |
| Extra. Pollio: ante hoc si caecus factus esset, non sustu- | 10 |
| lisset; si postea caecus factus est, vidit. | |
| Pars altera. Sacerdos non integri corporis quasi mali ominis | |
| res vitanda est. hoc etiam in victimis notatur, quanto magis in | |
| sacerdotibus? post sacerdotium magis est observanda debilitas; | |
| non enim sine ira deorum debilitatur sacerdos. apparet non esse | 15 |
| propitios deos sacerdoti, quem ne servati quidem servant. | |
| Extra. Hunc colorem Gallio non probavit, summo cum | |
| honore Metelli adserens contra Metellum agendum, ita ut cogatur | |
| cum iudicibus officio pontificum et ipse consulere. |