| Exul Raptae Pater | |
| Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. | 4.3.pr.1 |
| Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. | |
| <Quidam>, cum haberet filiam et filium, inprudentis | |
| caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; | |
| raptor ad patrem puellae se contulit, impetravit ab illo, | 5 |
| ut iuberet filiam nuptias optare et epistulam daret ad | |
| filium. fratre auctore mortem optavit puella. pater rediit; | |
| abdicat filium. | |
| Quomodo me excusabo rei publicae, cui duos abstuli? neu- | 1.1 |
| trum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. | |
| filia etiam fratri paruit, filius nec patri. per humanos, inquit, | |
| errores: agnovi preces meas. potes omnibus, inquit, ostendere, | |
| hominem quam non possis occidere. scis me civem debere rei | 5 |
| publicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, pru- | |
| dentes servavimus. aliquem in exilio infra fortunam meam vidi. | |
| Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. | |
| pervenit ad patrem, non pepercit eius pudori. at ego querebar, | |
| quod absenti fecit iniuriam. non possum ob hoc abdicari, quod | 10 |
| lege factum est. non potuisti, pater, de iniuria iudicare, quam | |
| non noveras. multa nobis extorquentur, quae nolumus scribere. | |
| et tu in ea fortuna eras, in qua posses iniuriam accipere, et ille | |
| is erat, qui etiam in patria facere iniuriam posset. quia sciebat | |
| malam causam suam, egit apud eum, qui illam non noverat. redit | 15 |
| superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. videbatur sic et | |
| illic coegisse. aliquid tamen epistulis consecutus est: nemo um- | |
| quam tardius perit. collegit ingentem numerum perditorum, ex- | |
| pugnavit domum, vexavit puellam. haec tibi raptor non narraverat. | |
| Extra. Latro aiebat semper invisum esse qui reum alium | 20 |
| pro se subiceret. non oportere hic derivari factum in sororis | |
| voluntatem. qui defendit, inquit, crimen, auditur tamquam reus, | |
| qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet | |
| rei fortunam, accusatoris invidiam. Asinius Pollio dicebat colorem | |
| in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum. non pru- | 25 |
| denter facere eos, qui in narratione omnia instrumenta coloris | |
| consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio desideras- | |
| set et minus quam probatio. |