| Armis Sepulchri Victor | |
| Sepulchri violati sit actio. | 4.4.pr.1 |
| Bellum cum esset in quadam civitate, vir fortis in | |
| acie armis amissis de sepulchro viri fortis arma sustulit. | |
| fortiter pugnavit et reposuit. praemio accepto accusatur | |
| sepulchri violati. | 5 |
| Arma vix contigeram; secuta sunt. haec si sumo, arma | 1.1 |
| sunt, si relinquo, spolia. vidisses vere violari sepulchrum, si illo | |
| venisset hostis. uterque quod alteri deerat commodavimus: ille | |
| viro arma, ego armis virum. res publica multum consecuta est, | |
| vir fortis nihil perdidit. necessitas est, quae navigia iactu exonerat, | 5 |
| necessitas est, quae ruinis incendia opprimit: necessitas est lex | |
| temporis. quicquam non fit legitime pro legibus? melius cum ipso | |
| sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma victricia. | |
| pro re publica plerumque templa nudantur et in usum stipendii | |
| dona conflamus. | 10 |
| Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga | |
| audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine. arma sua | |
| perdidit. hoc excusare non poterat, nisi aliena rapuisset. aliena | |
| rapuit. hoc excusare non poterat, nisi sua perdidisset. arma vic- | |
| tricia, arma consecrata diis Manibus, arma, quae te quoque fece- | 15 |
| runt virum fortem. reposui, inquit, arma. gloriatur, quod non et | |
| illa perdiderit. 'non teneor lege, quia reposui'. tam teneris hercule, | |
| quam qui vulneravit aliquem, licet vulnus sanaverit, quam qui | |
| subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. non est hoc illi | |
| crimen propter virtutem donandum: iam gratiam virtuti rettulimus, | 20 |
| praemium consecuta est. aequos esse nos convenit: unum virum | |
| fortem honoravimus, alterum vindicemus. |