| Privignus Medicus | |
| Abdicavit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. | 4.5.pr.1 |
| cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, | |
| sanavit. reductus est. postea aegrotare noverca coepit; | |
| desperaverunt medici. rogat pater filium, ut curet nover- | |
| cam. nolentem abdicat. contradicit. | 5 |
| Quo pacto istud evenit, ut abdicatione mea pater aegrotaret, | 1.1 |
| reditu noverca? pietati cessere morbi. medicinam relinquo, mul- | |
| tum laboris, multum vigiliarum; adice huc et quod qui sanantur | |
| ingrati sunt: et medicus possum decipi et non possum privignus | |
| excusari. eundem, inquit, medici morbum esse dicunt; nempe illi, | 5 |
| qui negaverunt te posse sanari. ego vero cedo domo, si fateris | |
| illam sic posse sanari. timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid | |
| acciderit. ecce tu me non posse non credis. omnes medici ne- | |
| gant et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. non | |
| sum tantae scientiae, quantae videor: magnis praeceptoribus opus | 10 |
| est; ego abdicatus studui. quaeris, quomodo te sanaverim? non | |
| tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas; gratum tibi | |
| erat quidquid meis manibus acceperas. ut primum intravi, re- | |
| creatus es: quid in te curandum esset, adverti. haec non eodem | |
| morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. nihil | 15 |
| magis aegris prodest quam ab eo curari, a quo volunt. temerariis | |
| remediis graves morbi curantur, quibus uti non audeo in noverca. | |
| Extra. Non oportet adulescentem quicquam novercae suscen- | |
| sere; alioqui odit et gaudet. ferendus est adulescens, si se excusat, | |
| non est, si ulciscitur. | 20 |
| Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me servasti? | |
| hostis aliquando vulnus sanavit, quod fecerat, ob hoc maxime, | |
| quia alius sanare non poterat. negant posse sanari. nemo suscipit; | |
| nemo enim vult curationem filio praeripere. | |
| Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id solum iudex | 25 |
| putat licere, quod oportet. |